Scholia Veronensia in Verg. Ecl. 6.1
… uel Veronensis Catullus:
[Cui dono lepidum nouum libellum]
arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas.
Primus Catulli uersus in codice unico quem habemus Scholiorum Veronensium iam dudum euanuit.
_________________________________
Caesius Bassus, GL 6.260.37-261.3 et 261.20-21 Keil
nam et hendecasyllabus, quem phalaecium uocamus, apud antiquos auctores eodem modo solebat incipere alias a spondeo, alias ab iambo, alias a trochaeo, ut apud Catullum [hendecasyllabus] a spondeo
passer deliciae meae puellae, [= Cat. 2.1]
a trochaeo
arido modo pumice expolitum, [= Cat. 1.2]
ab iambo
meas esse aliquid putare nugas. [= Cat. 1.4]
[…]
sexta diuisio est hoc exemplo,
cui dono lepidum nouum libellum. [= Cat. 1.1]
[hendecasyllabus] deleuit Keil ut uidetur
_________________________________
Terentianus Maurus, De Metris 2560-64 (uide GL 6.401 Keil)
exemplis tribus hoc statim probabis
docti carmine quae legis Catulli,
cui dono lepidum nouum libellum, [= Cat. 1.1]
arido modo pumice expolitum, [= Cat. 1.2]
meas esse aliquid putare nugas. [= Cat. 1.4]
_________________________________
Aelius Festus Aphthonius (‘Marius Victorinus’), GL 6.148.19-24 Keil
nam quidam et trochaeum et iambum in ea sede collocasse reperiuntur, inter quos et Catullus est sub exemplis huius modi,
cui dono lepidum nouum libellum, [= Cat. 1.1]
arido modo pumice expolitum, [= Cat. 1.2]
meas esse aliquid putare nugas. [= Cat. 1.4]
_________________________________
Isidorus, Etymologiae (= Origines) 6.12.3
Circumcidi libros Siciliae primum increbuit. nam initio pumicabantur. unde et Catullus ait:
Cui dono lepidum nouum libellum
arido modo pumice expolitum?
_________________________________
Pastrengicus, De Originibus Rerum (ed. Biondi 1547 88v ~ ed. Bottari 1991 275 4-8)
Siluius magister ludi K literam Latinis primus adiecit: Isidorus.
Siculi libros primi circumcidere ceperunt, cum ante pumicarentur, de quo Catulus
Qui dono lepidum nouum libellum
arida modo pumice expolitum:
idem.
Siluius codices et editio princeps : Saluius Isid. Etym. 1.4.12 | a(r)rida codices et editio princeps : arido Bottari
_________________________________
Plinius, Naturalis Historia 36.154
sed ii pumices qui sunt in usu corporum leuandorum feminis, iam quidem et uiris atque, ut ait Catullus, libris, laudatissimi sunt in Melo, Nisyro et Aeoliis insulis.
_________________________________
Ausonius, Eclogarum Liber 1.1-3 (ed. Prete 1978: 91) = Praefationes 4.1-3 (ed. Green 1991: 5)
Cui dono lepidum nouum libellum?
Veronensis ait poeta quondam
inuentoque dedit statim Nepoti.
_________________________________
Atilius Fortunatianus, GL 6.298.21-23 Keil
talis est pars ex Catulliano hendecasyllabo detracta priore parte, pumice expolitum, idque si adieceris ad Horatiani partem superiorem, fiet archilochius …
_________________________________
Seruius in Vergilii Aeneidem 12.587
‘in pumice’ autem iste masculino genere posuit, et hunc sequimur, {nam et Plautus ita dixit,} licet Catullus dixerit feminino.
nam … dixit addidit Seruius qui dicitur Danielis.
_________________________________
Plinius, Naturalis Historia praef. 1
Libros Naturalis Historiae, nouicium Camenis Quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura licentiore epistula narrare constitui tibi, iucundissime Imperator (sit enim haec tui praefatio uerissima, dum maximi consenescit in patre),
namque tu solebas
nugas esse aliquid meas putare,
ut obiter emolliam Catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense uerbum): ille enim ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum se fecit, quam uolebat existimari a Veraniolis suis et Fabullis.
nugas esse aliquid meas putare restituit Dalechamp, cfr. Mommsen 1866 : esse aliquid meas putare nugas Par. lat. 6796 : esse aliquid meas putare esse nugas Vindob. 234 : putare aliquid esse meas nugas Par. lat. 6797, Matrit. Bibl. Nat. 10042 (olim Toletanus 47.14) : putare esse aliquid meas nugas ceteri codices
_________________________________
Petrarca, Epistolae Rerum Senilium 11.3.10 (a. 1362)
meas aliquid putare nugas
esse addidit Nota 2004
_________________________________
Pastrengicus, De Viris Illustribus (ed. Biondi 1547 16r = ed. Bottari 1991 45, cfr. p. xii)
Bentius, Lombardus gente, patria Alexandrinus … cunctarum gentium, nationum, regum populorumque omnium simul gesta contexit: opus grande, uolumen immensum, quod in tres dimensus est partes, ut de illo dici possit quod scribit Veronensis poeta dicens: ausus quidem unus Italorum omne euum tribus explicare chartis idest uoluminibus Iupiter doctis et laboriosis.
quidem codices et editio princeps, item Bottari 1991 xii : quidam Bottari 1991 45, profecto typothetae errore
_________________________________
Caesius Bassus, GL 6.260.37-261.3 et 261.20-21 Keil
nam et hendecasyllabus, quem phalaecium uocamus, apud antiquos auctores eodem modo solebat incipere alias a spondeo, alias ab iambo, alias a trochaeo, ut apud Catullum [hendecasyllabus] a spondeo
passer deliciae meae puellae, [= Cat. 2.1]
a trochaeo
arido modo pumice expolitum, [= Cat. 1.2]
ab iambo
meas esse aliquid putare nugas. [= Cat. 1.4]
[…]
sexta diuisio est hoc exemplo,
cui dono lepidum nouum libellum. [= Cat. 1.1]
[hendecasyllabus] deleuit Keil ut uidetur
_________________________________
Atilius Fortunatianus, GL 6.293.6-8 Keil
ecce et phalaecium metrum partem primam de antispastico metro habet, sequentem de iambico, ut
passer deliciae meae puellae.
_________________________________
‘Censorinus’ de metris, GL 6.614.17-19 Keil
undecim syllabarum phalaecius
passer deliciae meae puellae
recipit pedes spondium, dactylum, creticum, palinbacchium.
_________________________________
CIL 14.3565.47-51 = CLE 1504.47-51 = Musa Lapidaria 155.47-51 Courtney (Tiburti, saec. II-III post Christum natum; uide etiam ad 3.12 et 42.1-2)
o Priape potens amice, salue.
te uocant prece uirgi[nes pudi]cae,
zonulam ut soluas diu ligatam,
teque nupta uocat, sit ut mar[ito]
neruus saepe rigens potensque sem[per.]
_________________________________
Priscianus, Institutiones Grammaticae 1.22 (GL 2.16.12-15 Keil)
similiter Catullus Veronensis
quod zonam soluit diu ligatam
inter hendecasyllabos Phalaecios posuit …
_________________________________
Seneca, Apocolocyntosis 11.6
Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos a caelo
unde negant redire quemquam
ad inferos a caelo unde codices: ad inferos [a caelo] <illuc> unde Muretus: a caelo ad inferos unde Birt
_________________________________
CIL 14.3565.8-11 = CLE 1504.8-11 = Musa Lapidaria 155.8-11 Courtney (uide ad 2b.3 et 42.1-2)
angar haud [miser]ae pauore mortis
quae ad domu[s] trahet inuida[s Auer]n[i,]
fabulas manes ubi rex coercet,
unde fata negant redire quemquam.
_________________________________
Scholia in Iuuenalem 6.8
Amicam Catulli hic notat et carpit quae propter mortuum passerem suum edomitum flebat; quam ille nitebatur consolari. unde et libellum ei de consolatione Catullus misit.
_________________________________
CIL 13.488 = CLE 1512 = Musa Lapidaria 204 Courtney (prope Augustam Ausciorum in Aquitania, saec. II post Christum natum?)
Quam dulcis fuit ista, quam benigna,
quae cum uiueret, in sinu iacebat
somni conscia semper et cubilis.
o factum male, Myia, quod peristi.
latrares modo, si quis adcubaret 5
riualis dominae, licentiosa.
o factum male, Myia, quod peristi.
altum iam tenet insciam sepulcrum,
nec seuire potes nec insilire,
nec blandis mihi morsibus renides. 10
2 cfr. Cat. 2.2 || 10 cfr. Cat. 2.4
_________________________________
Petrarca, Epistolae Variae 32.43 = Dispersa 28.332-335 Pancheri (anno 1355)
apud Catullum Lesbia, meretricio amore saucia, passerem suum fleuit estinctum, ita tamen ut oculorum aciem perderet, non ut animam exhalaret.
_________________________________
Hoc carmen imitatus est auctor poematis Vergilio falso adiudicati, Catalepton 10:
Sabinus ille, quem uidetis, hospites,
ait fuisse mulio celerrimus,
neque ullius uolantis impetum cisi
nequisse praeterire, siue Mantuam
opus foret uolare siue Brixiam.
et hoc negat Tryphonis aemuli domum
negare nobilem insulamue Caeruli,
ubi iste post Sabinus, ante Quinctio,
bidente dicit attodisse forcipe
comata colla, ne Cytorio iugo
premente dura uulnus ederet iuba.
Cremona frigida et lutosa Gallia,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait Sabinus ultima ex origine:
tua stetisse dicit in uoragine,
tua in palude deposisse sarcinas
et inde tot per orbitosa milia
iugum tulisse, laeua siue dextera
strigare mula siue utrimque coeperat.
neque ulla uota semitalibus deis
sibi esse facta praeter hoc nouissimum,
paterna lora proximumque pectinem.
sed haec prius fuere: nunc eburnea
sedetque sede seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.
3 ullius ed. Aldina a. 1517, et Cat. 4.3 (coni. Calphurnius) : illius Bruxellensis 10675-6, codd. Catulliani : ullus codd. cett. || 6 et Scaliger e Cat.: neque codd. | domum Salmasius : domus codd. || 7 ca(e)ruli codd. : celeri ed. Rom. a. 1473 : Ceryli Westendorp Boerma || 10 ne Cytorio Maehly e Catullo : ne quid orion Brux. : ne quis torion codd. cett. : ne quis Orion ed. Romana a. 1471 : ne Quitorio Sabbadini : alii alia || 13 cognitissima codd. nonnulli, coni. Italus quidam in Cat. 4.14 : cognotissima codd. ceteri et Catulliani || 15 dicit ed. Ald. a. 1517 e Cat. 4.16 : ultima codd. (se ultima ed. Rom. a. 1473) || 16 deposisse Scaliger : deo posuisse Helmstadiensis 332 et Monacensis 18895 : deposuisse codd. ceteri (et potiores quidem) || 17 post hunc uersum lacunam indicauit Birt || 19 utrimque Pithoeus : utrumque codd., cfr. Cat. 4.20 : utraque Francius : nonnulli uersum excidisse suspicati sunt || 21 sibi codd. Catulliani : tibi codd. | facta ed. Ald. a. 1517 e Cat. 4.23 : sancta codd. (sancte Arundelianus 133) || 22 proximumque codd. : buxinumque Salmasius: buxeumque Heinsius : pyxinumque W. Schmidt : alii alia
_________________________________
Scholia Bernensia in Verg. Geo. 4.289
genus nauium pictarum, sicut phaselus ille quem aiunt †auctorem esse nauium †calaetarum, quem habuit hospes Serenus …
pictarum Parisinus suppl. lat. 1011 : picturam et picturatarum codices ceteri | sicus phasilus ille quem agiunt auctorem esse nauium calaetarum codices (celaturum Bernensis 167) : sicut Phaselus ille, quem aiunt, auctorem esse nauium celatarum C. Mueller : sicut ‘phaselus ille’ quem ait ‘auctorem esse nauium celerrimarum’ Hagen : sicut phaselus ille quem aiunt auctores esse nauium keletérion Herrmann 1956 | Serenus codices : Sirmius Herrmann 1956
_________________________________
Terentianus Maurus, De Metris 2276-77 (uide GL 6.393 Keil)
ante ergo uersum collocabo iambicum,
phaselus ille quem uidetis hospites ...
Cfr. ibid. 2279 et 2283 (GL 6.393 K.) et 2311 (GL 6.394 K.).
_________________________________
Aelius Festus Aphthonius (‘Marius Victorinus’), GL 6.134.2-4 Keil
exemplum ergo trimetri iambici erit
phaselus ille quem uidetis hospites ...
_________________________________
Augustinus, De musica 5.5 (PL 32.1149 Migne)
nam neque quisquam unquam, siue doctissimorum hominum, siue mediocriter, uel etiam tenuiter eruditorum uersum esse dubitauit Phaselus ille quem uidetis, hospites (Catullus); et quidquid in uerbis est tali numerositate formatum ...
_________________________________
Augustinus, De musica 5.11 (PL 32.1152 Migne)
quapropter omni iam dubitatione sublata, etiam istum uersum metire, si placet, et mihi de membris eius pedibusque responde, Phaselus ille quem uidetis, hospites. – membra quidem huius in quinque et septem semipedes uideo distributa, ut prius sit, Phaselus ille; posterius autem, quem uidetis, hospites; pedes uero iambos cerno.
_________________________________
Augustinus, De musica 5.16 (PL 32.1155 Migne)
et Phaselus ille quem uidetis, hospites primum membrum habet Phaselus ille, in semipedibus quinque; secundum in septem, quem uidetis, hospites.
_________________________________
‘Censorinus’ de metris, GL 6.612.17-18 Keil
trimetros iambicus latine senarius dicitur, cuius exemplum
phaselus iste quem uidetis hospites.
fatalis codex Coloniensis 166 : phaselus Vat. lat. 4929, editores | iste ita codices
_________________________________
Scholia in Lucanum 5.518
phaselus genus nauis, ut ait Plautus phaselus ille, quem uidetis, hospites et Vergilius ‘et circum pictis uehitur sua rura phaselis’.
_________________________________
Charisius, Institutiones Grammaticae 3.3 (= GL 1.252.27-29 Keil)
… unde et Catulus sic rettulit, nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castoris.
Catulus codices : Catullus Diomedes (uide infra) | senet Diomedes : sunt codices | gemelle Castor et om. codices : add. Diomedes
_________________________________
Diomedes, GL 1.344 Keil
unde et Catullus nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.
nunc recondita uel recordita uel non recordata et dicebat uel dicebant codices
_________________________________
Priscianus, Institutiones Grammaticae 9.49 (= GL 2.484.2-4)
Catullus: sed haec <prius> fuere; nunc recondita senet quiete
prius restitui | codices duo feruere pro fuere, at nonnulli quite aut qui te pro quiete habent
_________________________________
Priapea 52.11-12
quare si sapiet malus cauebit,
cum tantum sciet esse mentularum.
11 malus Baehrens e Catullo : manum codex Laurentianus plut. 39.34 : malum ceteri || 12 sciet codices praeter unum : sciat Vaticanus lat. 1608; Aldus e Catullo (sed cfr. infra ad 35.7)
_________________________________
Plinius, Naturalis Historia praef. 1
Libros Naturalis Historiae, nouicium Camenis Quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura licentiore epistula narrare constitui tibi, iucundissime Imperator (sit enim haec tui praefatio uerissima, dum maximi consenescit in patre),
namque tu solebas
nugas esse aliquid meas putare,
ut obiter emolliam Catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense uerbum): ille enim ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum se fecit, quam uolebat existimari a Veraniolis suis et Fabullis.
nugas esse aliquid meas putare restituit Dalechamp, cfr. Mommsen 1866 : esse aliquid meas putare nugas Par. lat. 6796 : esse aliquid meas putare esse nugas Vindob. 234 : putare aliquid esse meas nugas Par. lat. 6797, Matrit. Bibl. Nat. 10042 (olim Toletanus 47.14) : putare esse aliquid meas nugas ceteri codices
_________________________________
Martianus Capella 3.229
itaque assertor nostri nunc litteratus dicitur, litterator antea uocabatur. hoc etiam Catullus quidam, non insuauis poeta, commemorat dicens
munus dat tibi Sylla litterator.
_________________________________
Macrobius, Saturnalia 2.1.8
… Saturnalibus optimo dierum, ut ait Veronensis poeta …
_________________________________
Plinius, Epistulae 4.14.5
Scimus alioqui huius opusculi illam esse uerissimam legem, quam Catullus expressit:
nam castum esse decet pium poetam
ipsum, uersiculos nihil necesse est,
qui tunc denique habent salem et leporem,
si sunt molliculi et parum pudici.
uersiculos codices βγ : uersiculo α | tunc αβγ : tum Itali
_________________________________
Apuleius, Apologia 11
Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:
nam castum esse decet pium poetam
ipsum, uersiculos nihil necesse est?
_________________________________
Festus p. 396.22-29 Lindsay s.v. suppernati
... Sup>pernati dicu<ntur, quibus femi>na sunt succisa <in modum suilla>rum pernarum. <Ennius: …> is pernas succ<idit iniqua superbia> Poeni. et Catu<llus: … in> fossa Liguri ia<cet suppernata se>curi.
Ennius et ...idit iniqua superbia e Pauli excerptis supplerunt editores
_________________________________
Petrarca, Familiarium rerum libri 4.1.5 (anno 1353 ut uidetur)
tandem ad domestica uertor auxilia, germanoque meo unico, minori natu, quem probe nosti, rem aperio.
_________________________________
Hieremias de Montagnone, Compendium moralium notabilium 1.3.8
Catulus. c. V.
omnes fallimus nec est quisquam
quem non in aliqua re uidere suffenum
possis suus cuique attributus est error
nec codices plerique : neque codices Vat. Reg. 1526 et Par. n.a. lat. 1779, editio Veneta a. 1505
_________________________________
Flores moralium auctoritatum 2.3 (= Verona, Bibl. Cap., clxviii [155], fol. 10v et Verona, Bibl. Cap., ccxxxi [394], fol. 63v, ‘De errore’)
De errore. Catullus ad Varum.
quem non in aliqua re Suffenum
possis, suum cuique attributus est error.
sed non uidemus mantice quid in tergo est.
lentulus ad uarrum Veron. ccxxxi | suffernum Veron. ccxxxi | suus Veron. ccxxxi | quod Veron. ccxxxi
_________________________________
Porphyrio in Hor. Serm. 2.3.299
… Aesopus tradit homines duas manticas habere, unam ante se, aliam retro. in priore aliena uitia mittimus, ideo et uidemus facile; in posteriorem nostra, quae abscondimus et uidere nolumus. hoc tull[i]us meminit:
uidemus manticae quod in tergo est.
catullus codex recentior Par. lat. 7988 : tullius codex Vrsinianus (Vat. lat. 3314)
_________________________________
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.20.6
Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce uersibus
minister uetuli puer Falerni
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae,
† ebriose ac in† ebriosioris,
cum dicere † ebriosi posset quod erat usitatius acinum in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suauitatem † ebriosam dicit propter insequentis ‘a’ litterae concentum. qui † ebrios autem Catullum dixisse putant aut † ebriosos – nam id quoque temere scriptum inuenitur –, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.
ebriose ac in codex Vat. lat. 3452 : ebriose ac me Par. lat. 5765 : ebria acina Haupt : ebriosa acino Levens ap. D.F.S. Thomson 1997 274 | (h)ebriosi codices : ebrio Haupt | add. Itali (h)ebriosam codices : ebriam Haupt | (h)ebrios codices, ebr- def. D.F.S. Thomson 1997 274 : ebriosa Haupt | (h)ebriosos codices, ebr- def. D.F.S. Thomson 1997 274 : ebrioso Haupt
_________________________________
Quintilianus Institutio Oratoria 9.4.141
aspera uero et maledica, ut dixi, etiam in carmine iambis grassantur:
quis hoc potest uidere, quis potest pati,
nisi inpudicus et uorax et aleo?
_________________________________
Plinius, Naturalis Historia 36.48
primum Romae parietes crusta marmoris operuisse totos domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos tradit Mamurram, Formiae natum equitem Romanum, praefectum fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid indignitati desit, tali auctore inventa re. hic namque est Mamurra Catulli Veronensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit havere quidquid habuisset Comata Gallia. namque adicit idem Nepos primum totis aedibus nullam nisi <e> marmore columnam habere et omnes solidas e Carystio aut Luniensi.
Veronensis nonnulli codices deteriores | Luniensi Jan : Lunensi codices
_________________________________
[Vergilius] Catalepton 6
Socer, beate nec tibi nec alteri
generque Noctuine, putidum caput,
tuoque nunc puella talis et tuo
stupore pressa rus abibit? ei mihi,
ut ille uersus usquequaque pertinet:
gener socerque, perdidistis omnia.
6 socer generque e Catullo Spengel
_________________________________
Bencius Alexandrinus, Chronica (Bibl. Ambros. B 24 inf., fol. 94r)
dicit preterea Catullus poeta Veronensis ad amicum Aurelium scribens sic:
Poete tenero meo sodali
uelim occilio papire dicas
ueronam ueniat noui relinquens
domi menia lariumque litus.
_________________________________
Petrarca in margine codicis Vergilii Ambrosiani (Ambros. A 79 inf.), fol. 28v, in Seruii notam in Verg. Geo. 2.159
De hoc Catullus: Comi menia Lariumque litus.
_________________________________
Priapea 52.11-12
quare si sapiet malus cauebit,
cum tantum sciet esse mentularum.
11 malus Baehrens e Catullo : manum codex Laurentianus plut. 39.34 : malum ceteri || 12 sciet codices praeter unum : sciat Vaticanus lat. 1608; Aldus e Catullo (sed cfr. infra ad 35.7)
_________________________________
Charisius, Institutio Grammatica 1 (GL 1.133.25-134.1 Keil)
‘impotente’ Catullus,
deperit impotente amore,
quod ita quoque dictum notat Plinius.
Plinius profecto loco deperdito.
_________________________________
Atilius Fortunatianus, GL 6.293.6-8 Keil
ecce et phalaecium metrum partem primam de antispastico metro habet, sequentem de iambico, ut
passer deliciae meae puellae.
de anapesto codices : de antispasto editio princeps : de antispastico Keil
_________________________________
Priscianus, Institutiones Grammaticae 5.77 (GL 2.188.21-26 Keil)
... ‘unus unius uni unum une ab uno’. ‘unus‘ quia de uocatiuo quidam dubitant, Caper, doctissimus antiquitatis perscrutator, ostendit hoc usum Catullum et Plautum. Catullus:
tu praeter omnes une de capillatis
Celtiberosae Celtiberiae fili.
Plautus in frivolaria: …
Catulum et Catulus codd. KL, at litteram l suprascr. K | une (2°) in mg. L | caeltiberose r : celtibero seu GL : caeltiverosae H : caeltiberos*e (a) K | caeltiberiae HK
_________________________________
Priscianus, Institutiones Grammaticae 7.22 (GL 2.305.11-13 Keil)
Catullus autem:
tu praeter omnes une de capillatis
Celtiberosae Celtiberiae fili.
celtibrosae D: celtibero se L : celteberose littera i super e secunda addita K : cuniculosae Coloniensis Bibl. Cath. 202 (olim Darmstadtensis 2172) fol. 171v in contextu | celteberie K, corr. ipse
_________________________________
Corpus Glossariorum Latinorum 5.233.27
… catulus ait aut pinguis ubera aut obesus et grossus.
_________________________________
Petrarca in margine codicis Vergilii Ambrosiani (Ambros. A 79 inf.), fol. 29r, ad Verg. Geo. 2.193
Catullus: Aut parcus Umber aut obesus Etruscus.
_________________________________
Hieremias de Montagnone, Compendium moralium notabilium 4.4.8
Catulus c. V.
risu inepto res ineptior nulla est.
_________________________________
Petrarca, De remediis utriusque fortunae 2, praef. 19
super omnia uero uel suillus grunnitus, uel uulgaris clamor, et stultorum risus, quo inepto res ineptior nulla est, ut Catullus ait; et ebriorum cantus ac gaudia, quibus nichil est tristius ...
_________________________________
Apuleius, Apologia 6
Calpurniano … , quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina
dentem atque russam pumicare gingiuam.
_________________________________
CIL 14.3565.13-17 = CLE 1504.13-17 = Musa Lapidaria 155.13-17 Courtney (uide ad 2b.3 et 3.12)
Conuenite simul quot est[is om]nes,
quae sacrum colitis [ne]mus [pu]ellae,
quae sacras colitis a[q]uas puellae,
conuenite quot estis atque [be]llo
uoce dicite blandula [Pria]po: ...
_________________________________
Charisius, Institutiones Grammaticae 1 (GL 1.97.10-13 Keil)
hos pugillares et masculino genere et semper pluraliter dicas, sicut Asinius in Valerium, quia pugillus est qui plures tabellas continet in seriem sutas. at tamen haec pugillaria saepius neutraliter dicit idem Catullus in hendecasyllabis.
post Valerium in codice unico quem habemus Charisii hodie spatium tres uel quattuor litterarum discernitur; in Valerium lib. I scripsit Helias Putsch anno 1605, haud liquet an e coniectura, aut quia id legisset
_________________________________
Petrarca in margine codicis Vergilii Ambrosiani (Ambros. A 79 inf.), fol. 56r, in Seruii notam in Verg. Aen. 1.96
Quod M. Tullio potest conuenire. Cui enim dignius? Testes sunt innumeri, sed secretior Catullus ueronensis poeta quadam ad ipsum Tullium epystola his uerbis:
Disertissime Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis
et reliqua.
_________________________________
Petrarca, Epistolae Variae 38.6 = Dispersa 9.42-45 Pancheri (anno 1347)
uidi hesitantes, an res tuas an uerba potissime mirarentur, nec abuentes, quin libertatis beneficio Brutum eloquio Ciceronem dicerent, ad quem Catullus Veronensis ait: Disertissime etc.
_________________________________
Servius in Verg. Aen. 4.409
sed dicimus a tertia esse coniugatione imperatiuum, ut ‘cauo cauis’. hinc etiam Catullus cauere dixit.
_________________________________
Hieremias de Montagnone, Compendium moralium notabilium 3.4.8
Catulus c. V.
Ocium et reges prius et beatas
perdidit urbes.
_________________________________
Caesius Bassus, GL 6.257.7-8 Keil
cuius [scil. scazontis] exemplum
sella in curuli struma Nonius sedet ...
_________________________________
Aelius Festus Aphthonius (‘Marius Victorinus’), GL 6.136.19-20 Keil
erit in exemplo uersus hic,
sella in curuli struma Nonius sedet ...
_________________________________
Plinius, N.H. 37.81
magnitudo abellanam nucem aequat, insignis etiam apud nos historia, siquidem extat hodieque huius generis gemma, propter quam ab Antonio proscriptus est Nonius senator, filius strumae Noni eius, quem Catullus poeta in sella curuli uisum indigne tulit, auusque Seruili Noniani, quem consulem uidimus.
_________________________________
Boethius, De consolatione philosophiae 3 prosa 4.2
Quo fit, ut indignemur eas [scil. dignitates] saepe nequissimis hominibus contigisse; unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat?
_________________________________
Seneca, Controversiae 7.4 (19) 7
idem [scil. C. Licinius Macer Caluus] postea, cum uideret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumuentum in foro cae<di>, imponi se supra cippum iussit – erat enim paruolus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis uocat illum salaputtium disertum – et iurauit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisser, se in eum iuraturum calumniam.
cae<di> Madvig | salaputtium BV : salapputtium A : salaputium editores Senecae
_________________________________
Varro, De lingua latina 7.50
uesperugo stella quae uespere oritur, a quo eam Opillus scribit uesperum: itaque † dicitur alterum uesper adest, quem Graeci dicunt ...
_________________________________
Quintilianus, Institutio oratoria 9.3.16
Catullus in epithalamio:
dum innupta manet, dum cara suis est.
_________________________________
Terentianus Maurus, De metris 2899-2900 (uide GL 6.410-411 Keil)
... seruasse quae Catullum probat ipse tibi liber,
super alta uectus Attis celeri rate maria.
_________________________________
Aelius Festus Aphthonius (‘Marius Victorinus’), GL 6.154.23-24 Keil
hoc genus metri maxime desiderat separari in duas clausulas, tamquam super alta uectus Attis, dehinc celeri rate maria.
_________________________________
Caesius Bassus, GL 6.262.13-14 Keil
et Catullus
Phrygium nemus cit<at>o cupide <pede> tetigit
cit<at>o cupide <pede> e Catullo supplerunt editores
_________________________________
Festus p. 338.5-7 Lindsay s.v. rabidus
Ra<bidus a rabie dictus, qui morbus caninus est.> Catulluabit in quiete mol>li rabidus <furor animi.>
a rabie … caninus est e Pauli excerptis supplerunt editores
_________________________________
Aelius Festus Aphthonius (‘Marius Victorinus’), GL 6.125.2-6 Keil
in suprema autem parte uersus, id est ante ultimum spondeum, quo herous clauditur, et <post> quantum pedem, interponimus dactylum, quo pes septimus anapaestus efficiatur superfluente semipede, ueluti
Peliaco quondam prognatae uertice pinus.
post addidit Keil
_________________________________
Scholia Veronensia in Vergilii Aeneidem 5.80
Salue sancte parens Catullus: saluete, Deum gens, o bona matrum progenies, saluete iter[um] ... [Salue] sancte parens iterum ...
iter[um] suppleuit Mai, cum finis uocabuli a bibliopola abscisus erat | quae sequebantur euanuerunt; quadraginta octo fere litteras ante sancte deesse testatus est Keil
_________________________________
Petrarca in margine codicis Vergilii Ambrosiani (Ambros. A 79 inf.), fol. 241v, ad Stat. Ach. 1.960
Irrita uentose linquens promissa procelle. Catullus in Peplon.
_________________________________
Isidorus, Etymologiae (= Origines) 19.33.3
strophium est cingulum aureum cum gemmis. de quo ait Cinna [recte Catullus]:
strophio lactantes cincta papillas,
et Prudentius: …
_________________________________
Petrarca in margine codicis Vergilii Ambrosiani (Ambros. A 79 inf.), fol. 108r, ad Verg. Aen. 4.316
Sed conubia leta, sed optatos himeneos. Catullus in Peplon.
_________________________________
Nonius, p. 108.10-14 Mercerus = vol. 1, p. 154 Lindsay s.v. externauit
Externauit, ut consternauit, id est, dementem fecit.
Catullus:
a misera! adsiduis quam luctibus externauit
spinosas Erycina serens in pectore curas.
_________________________________
Hieremias de Montagnone, Compendium moralium notabilium 4.5.11
Catulus c. VIII.
nulla uiro iuranti femina credat
nulla uiri speret sermons esse fideles
quis dum aliquid cupiens animus postgestit apisci al’ adipisci
nil metuunt iurare nil promittere parcunt
set simul ac cupide mentis saciata libido est
dicta nichil metuere nichil periuria curant.
145 postgestit et pregessit et pregescit et pregrescit et pregressit et pregrossit et pigrescit et peregre scit praebent codices; editio critica nondum extat, at uide Ullman 1910 82 | apisci et aspici et apisti et adipisci et ipsi et et ipsi praebent codices; uide Ullman 1910 82
_________________________________
Macrobius, Saturnalia 6.1.42
Catullus:
Iupiter omnipotens, utinam non tempore primo
Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.
_________________________________
Petrarca in margine codicis Vergilii Ambrosiani (Ambros. A 79 inf.), fol. 113v, in Verg. Aen. 4.657-658
Iuppiter omnipotens, utinam non tempore primo Gnosia Cecropie tetigissent litora puppes. Catulus.
_________________________________
Petrarca, De remediis utriusque fortunae 1.33.24
Nulla fuge, nulla spes igitur est salutis; malo quidem suo pertinaciter delectari desperate dementia est.
_________________________________
Petrarca, Familiarium rerum libri 5.5.11 (anno 1343)
ceterum, cum iam haud dubia, licet nocti simillima, dies esset, et omnis repente clamor hominum superiore urbis parte siluisset, sed de litorea regione magis magisque crebresceret, neque percontando quid rei esset appareret, desperatione, ut fit, in audaciam uersa, equos ascendimus et ad portum uisuri moriturique descendimus.
_________________________________
Macrobius, Saturnalia 6.1.41
Catullus: currite ducenti subtemine currite fusi.
_________________________________
Petrarca in margine codicis Vergilii Ambrosiani (Ambros. A 79 inf.), fol. 113v
Currite dicenti sub tegmine, currite, fusi. Catulus.
_________________________________
Petrarca, Familiarium rerum libri 24.5.19 (anno 1348)
relege libros quos ad eum ipsum de clementia, relege quem ad Polibium de consolatione dictasti; si uel libros uel librorum memoriam lethei gurgitis unda non obruit, pudebit, credo, laudati discipuli ...
_________________________________
Hieremias de Montagnone, Compendium moralium notabilium 4.6.3
Catulus poeta c. IX.
est ne nouis nuptis odio uenus atque parentum
frustrantur falsis gaudia lacrimulis.
_________________________________
Nonius p. 198.8-14 Mercerus = vol. 1, p. 291 Lindsay s.v. cinis
Cinis masculino Vergilius in Bucolicis [8.106] ‘cinis ipse. bonum sit.’ et Georgicorum lib. I:
‘neue
effetos cinerem immundum iactare per agros.’
Feminino aput Caesarem et Catullum et Caluum lectum est, quorum uacillat auctoritas ...
_________________________________
Hieremias de Montagnone, Compendium moralium notabilium 2.1.5
Catulus c. IX.
ne nimium simus stultorum more molesti.
_________________________________
Petrarca, Inuectiua contra medicum 2.18
Siquis est pudor, dimitte illam [scil. niloticam biblum] literatis; uos, si glorie cupiditate tangimini, in uento et aqua scribite, ut ad posteros fama citius uestra perueniat.
_________________________________
Petrarca, Canzoniere 212.1-5
Beato in sogno et di languir contento,
d’abbracciar l’ombre et seguir l’aura estiva,
nuoto per mar che non à fondo o riva,
solco onde, e ’n rena fondo, et scrivo in vento;
e ’l sol vagheggio ...
_________________________________
Donatus in Terenti Andriam 718
amicus animi est, amator corporis. non enim continuo amator et bene uult, ut Dido amauit quidem Aeneam, sed non et amica fuit, quae ait ‘non potui a.d.c.e.u.s.’ [i.e. ‘abreptum diuellere corpus et undis spargere’, Verg. Aen. 4.600-601]. et item Catullus cogit amare magis, sed bene uelle minus.
_________________________________
Hieremias de Montagnone, Compendium moralium notabilium 4.5.11
Primum Cat. 64.143-148 praebet, quod uide supra, deinde haec:
Idem c. XI et pe.
difficile est longum subito deponere amorem.
pe. scilicet penultimo
_________________________________
Quintilianus, Institutio oratoria 6.3.18
… et Catullus, cum dicit
nulla est in corpore mica salis,
non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.
_________________________________
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.16.2
Nam cum esset uerbum ‘deprecor’ doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio uenustissimos, quos subscripsi:
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, uerum dispeream nisi amo.
_________________________________
Quintilianus, Institutio oratoria 11.1.38
negat se magni facere aliquis poetarum utrum Caesar ater an albus homo sit: insania …
_________________________________
Quintilianus, Institutio oratoria 1.5.8
… Catullus ploxenum circa Padum inuenit …
_________________________________
Festus, p. 260.1-4 Lindsay s.v. ploxinum
Ploxinum appellari ait Catullus capsum in cisio capsa<m>ue cum dixit:
gingiuas uero ploxini habet ueteris.
capsaue codex Farnesianus : capsa<m>ue supplerunt editores
_________________________________
Nonius p. 198.8-14 Mercerus = vol. 1, p. 291 Lindsay s.v. cinis
Cinis masculino Vergilius in Bucolicis [8.106] ‘cinis ipse. bonum sit.’ et Georgicorum lib. I:
‘neue
effetos cinerem immundum iactare per agros.’
Feminino aput Caesarem et Catullum et Caluum lectum est, quorum uacillat auctoritas ...
_________________________________