SEARCH:

GO TO PASSAGE:

-
Hide all
Please wait, loading ...
1.1
Cui dono lepidum nouom libellum
 
Cui OGR, Scholia Veronensia in Verg. Ecl. 6.1, Caesius Bassus GL 6.261.21, Aphthonius GL 6.148.22, Terentianus Maurus De Metris 2562, Isid. Orig. 6.12.3, Auson. Ecl. 1.1 : Qui Pastrengicus De Originibus Rerum 88v ed. Veneta, MS. 12 a. 1445 ca., MS. 1 a. 1451, prob. Munro 1872a, Ellis 1878 : Quoi MS. 98 a. 1450 ca., MS. 122 a. 1460 : quui MS. 9 a. 1465 ca. : cuoi MS. 13 a. 1474 : quin MS. 'Patavinus alter' teste Statio 1566, at ego D.K. hunc codicem reperire nequiui | lepidum <et> 'poterat ... scripsisse, si nostro more ineptire uoluisset' ita Fruterius (†1566) 1605 341 | nouom Postgate 1893a in contextu, Friedrich 1908 : nouum OGR : meum MS. 19 a. 1450 ca., MS 45 a. 1465 ca.
1.2
arida modo pumice expolitum?
 
arida uel arrida Pastrengicus de Originibus Rerum 88v ed. Veneta, quod ut uid. e Seruio in Verg. Aen. 12.587 sumpsit; arrida secunda manus in MS. 4 fere a. 1463-1525 scribens; arida Parthenius 1485 et B. Guarinus (†1503) 1521 e Seruio : arido OGR, Scholia Veronensia in Verg. Ecl. 6.1, Caesius Bassus GL 6.261.1, Aphthonius GL 6.148.23, Terentianus Maurus De Metris 2563, Isid. Orig. 6.12.3, Auson. Ecl. 1.1 | punice R, corr. R2
1.3
Corneli, tibi: namque tu solebas
 
Corneli? tibi codd. plerique teste Ellis 1867 | uolebas Pleitner 1876 100
1.4
meas esse aliquid putare nugas
 
meas OGR : nostras male Plinio (N.H. praef. 1) attribuit Marcilius 1604 5 et Vossius 1684
1.5
iam tum, cum ausus es unus Italorum
 
tum MS. 59 a. 1450 ut uid., MS. 98 a. 1450 ca. : tamen OGR | cum OGR : quom MS. 73 post a. 1450, MS. 50 a. 1460 ca., MS. 44 a. 1474 | es MS. 98 a. 1450 ca., MS. 122 a. 1460 : est OGR | es ausus MS. 13 a. 1474 | ausus cum tamen es MS. 116 a. 1465 ca., MS. 108 a. 1479 : ausus quum tamen MS. 74 saec. XV fin., MS. 14 a. 1495 ca., MS. 85 a. 1500 ca. (cum) : iam tandem ausus es Owen 1893
1.6
omne aeuom tribus explicare cartis
 
aeuom Postgate 1893a et Friedrich 1908 in contextu : euum OR2mG2?, Pastrengicus De Originibus Rerum 16r ed. Veneta : eum GR
1.7
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
 
iupiter OGR | doctis et pariter laboriosis B. Guarinus (†1503) 1521
1.8
quare habe tibi, quicquid hoc libelli <est>,
 
 
1.8-9 habe tibi quicquid hoc libelli; / qualecumque, quod ita interpungendum esse censuit Piernavieja 1974 | 1.8 habe tibi MS. 19 a. 1450 ca., MS. 122 a. 1460 : tibi habe OGR : habe hoc tibi Avancius 1535, MS 120 s. XVI, nescio quis (Basilius Zanchus?) in Ald. 1502 in Biblioteca Vaticana (Ald. III 20) | hoc OGR : est MS. 116 a. 1465 ca., ed. 1472 | libelli <est> MS. 52 a. 1467 : libelli OGR, al’ mei G1R2 : libelli <et> se e ueteribus libris sumpsisse dixit Vossius 1684 in comm., at ego D.K. hanc lectionem in codicibus manu scriptis haud repperi | habe hoc tibi quicquid est libelli MS. 98 a. 1450 ca., MS. 53 a. 1475 ca. : quicquid habe hoc tibi libelli dub. Spengel 1828 112 : tu tibi habe mei hoc libelli Baehrens 1874 41-2 : quicquid habet mei hoc libelli Slater 1913 128 : <hoc tu> tibi habe. quid? hoc libelli? Pascoli 1929 30 | post hunc uersum codicem Mureti secutus lacunam indicauit Leutsch 1855 1991, at Muretus 1554 non huius uersus, sed sequentis finem in bonis codicibus deesse censuit; uide etiam Statium 1566 in uersum sequentem
1.9
qualecumque quidem, <o> patrona uirgo,
 
 
1.9-10 quod - saeclo del. Hand 1809 26, at eum ambo uersus integros deleuisse refert male Schwabe 1866 | 1.9 'ante hunc uersum desit fortasse quippiam' ita Statius 1566 | hunc uersum funditus corruptum esse suspicatus est Menozzi 1907 80-1 | inter qualecumque et quod patrona uirgo lacunam unius uersus indicauit Della Corte 1977 | quale et cumque (cunq- scr. Guyet) Guyet ante 1656 a & b, iterum coni. ut uid. Maehly 1871 343 | quidem MS. 22 a. 1400-1425 ca., MS. 98 a. 1450 ca., queidem MS. 47 a. 1465 ca. : quod OGR : quid MS. 116 fere a. 1465, manus secunda in MS. 8 (Hermolaus Barbarus) ante a. 1496 : quo <et> manus secunda in MS. 118 post a. 1460 : mei Richmond 1913 : habeas dub. Slater 1913 128 | <o> add. manus prima in MS. 52 (Pacificus Irenaeus Maximus) paulo post a. 1467, manus secunda in MS. 42 post a. 1460 : <est> (= <ē>) add. MS. 116 a. 1465 ca., manus prima in MS. 7 paulo post a. 1480, manus secunda in MS. 8 (Hermolaus Barbarus) ante a. 1496, subaudi ē suprascr. iam O1 : <haec> MS. 86 post a. 1474 : <a> C.H. Weise 1843 : <en> dub. Rossbach 1854 | patrona uirgo OGR, def. Gaertner 2007 1-5 et alii : patroa uirgo Calphurnius 1481, manus secunda in MS. 8 (Hermolaus Barbarus) ante a. 1496 : patrima uirgo MS. 126 post a. 1486, coni. ut uid. Scaliger 1577 6, scr. Scaliger 1577a (Scaligero etiam patruna uirgo attribuitur, at Scaliger 1600 7 tantummodo typothetae errore patruna in codice quodam legisse uisus est, ubi Scaliger 1577 6 patrona scripserat) : paterna uirgo MS. 127 a. 1500 ca., etiam Barthius ut uid. : patrea uirgo manus secunda in MS. 39 post a. 1458 : patrua uirgo Petreius 1528 ca. : uirum per ora Avancius 1535 : perenna uirgo Guyet ante 1656 a & b, iterum coni. ut uid. Muncker 1774, peranna uirgo 'lutio [?] placit' teste Guyet ante 1656 a & b : per ora uulgi Fruterius (†1566) 1584 128 et 1605a 400 : perenniuirgo Marcilius 1604 5 : patrone, per te Eglinus 1606, prob. Hand 1849 4 : peranna uirgo Meleager 1618 12 : patrone gyro Heinsius (†1681) 1742 633 : pater leporum Verburgius 1826 12 : patroni (-ei Munro 1878 1) ut ergo Bergk 1857 : patrone, circo Radke 1995 253 : Thaleia uirgo Trappes-Lomax 2007 35-6 : patrone, uulgo Giardina 2011 | qualecumque quod patrona uirgine MS. 58 a. 1430 ca. : qualecumque per ora quod uirorum Pontano attribuit Avancius 1495 5v, quod legitur etiam in MS. 113 : qualecumque quod ora per uirorum MS. 106 a. 1495 ca., Pontanus teste Puccio 1502b 1502m 1502p 1502vi et Fruterio (†1566) 1605a 388 (ora per uirorum Pontanus teste Mureto 1554; Pontanum non corruptelam emendauisse, sed lacunam in codice suo inuentam suppleuisse censuit Muretus 1554 et Hand 1809 25, at ego D.K. hoc loco in nullo codice manu scripto lacunam repperi) : qualecunque quidem ora per uirorum Ald. 1502 : qualecumque, quod, optem, Itoni uirgo Eldick 1785 : quod fac, quaeso equidem, patrona uirgo, Froehlich 1849 235 : qualecumque, quod (<en> patrona uirgo) dub. Rossbach 1854 in app. : qualecumque tuo patrone uerbo Froehner 1858 148, male Froehlichio attribuit Kroll 1923 : qualecumque, tuo patrone signo Peiper 1875 23 : qualecunque quod, <o> patrone uere Cumpfe 1883 197 : qualecumque mei; patronei ut ergo Richmond 1913 : qualecumque, tua, patrone, uirga Agar 1925 273 : qualecumque <ali>quid. patro<ci>ni ergo Gratwick 2002 | post hunc uersum alterum excidisse censuit et exempli gratia <quae sanctos tueris fauens poetas> suppleuit Hermes 1889 6 : fragmentum 14b huc inserere uisus est Latini (†1593) 1677, profecto editoris sui errore
1.10
plus uno maneat perenne saeclo.
 
 
perenne GR : perire O : peremne scr. Pascoli 1929 30 : proinde Radke 1995 253 | saecli Heinsius (†1681) 1742 633, fort. typothetae errore, idem coni. Radke 1995 253 (post 1.9 saecli)
 
 
 
2.1
Passer, deliciae meae puellae,
 
delicium 'alii se legisse adfirmant' teste Statio 1566, at ego D.K. nescio qui
2.2
quicum ludere, quem in sinu tenere,
 
 
loedere Trappes-Lomax 2007 69 | in del. Dousa filius 1592 19
2.3
cui primum digitum dare appetenti
 
 
qui OGR, def. Munro 1872a : al’ cui O1 : quoi MS. 84 a. 1450 ca., MSS. 18 et 93 a. 1455 ca. | appetenti MSS. 98 et 129a a. 1450 ca., MSS. 3 et 18 et 65 et 104 a. 1455 ca. (adpetenti MS. 126 post a. 1486) : at petenti OGR, al’ patenti G1R2, al' parenti manus recentior in G : ac petenti MS. 8 a. 1412 : et patenti MS. 117 a. 1445 ca. : ac potenti MS. 1 a. 1451 : ac potentes manus secunda in MS. 71 post a. 1452 : ac parenti MS. 31 a. 1457 super lineam : ac patentes 'ex librorum veterum auctoritate' Vossius 1684 in comm. (-is Vossius 1684 in contextu), at ego D.K. hanc lectionem in libris MSS. haud repperi
2.4
et acris solet incitare morsus,
 
 
et R2 : ea OGR : adque Pleitner 1876 102 : atque aut aut Heyworth 1998 86 | acres MS. 44 a. 1474 : acreis Muretus 1554 in contextu | irritare MS. 92 a. 1500 ca. : exciere Maehly 1871 343 : excitare male Maehlyo attribuit Baehrens 1885 | unum uersum excidisse censuit et e.g. <passer conscius est meae puellae> suppleuit Slater 1913 124
2.5
cum desiderio meo nitenti
 
 
2.5-7 del. Trappes-Lomax 2012 634 | 2.5 quum Scaliger 1577 7 et 1577a | meo nitenti OGR : mei nitenti MS. 31 a. 1457, iterum coni. Hoeufft 1807-8 4 et Heyworth 1998 85 : meo innitenti MS. 70 post a. 1459 : al' euidenti manus prima in MS. 44 a. 1474 iam exarato : mei tuentis Heinsius 1646-81 e codice manuscripto aut impresso, ut uid. : mei uidentis dub. Heinsius 1646-81: mei intuentis Heinsius (†1681) 1742 634 : mei uidentis et mei obtuentis Heinsius teste Broukhusio 1826 1 : meo calenti Pleitner 1876 102, iterum coni. Slater 1913 124 : meo tenetur Phillimore 1910 218 : meo mouetur coniecit et ipse damnauit Phillimore 1910 218 : meo incidente Postgate 1912 2 | desiderium meum intuenti Clumper 1850 146
2.6
carum nescioquid lubet iocari
 
 
carum m : karum OGR : rarum MS. 23 a. 1425 ca., MSS. 19 et 99 a. 1450 ca., MS. 1 a. 1451, in codice R male legit Statius 1566 (uide Ullman 1908 11-5) : charum MS. 12 a. 1445 ca. : paruum Heinsius (†1681) 1742 634 (parum Heinsio attribuit Pfeiffer 1834 17) : horum dub. A. Palmer 1896 in app., iterum coni. Slater 1913 123 : gratum dub. Heyworth 1998 86 : erae e.g. coni. Harrison 1998 86 : castum Diggle 2006 87 | lubet nescio quis : libet OGR : al’ iubet O1 | uocari MS. 46 a. 1460, MS. 56 a. 1465 ca. ante correctionem : iocaris MS. 13 a. 1474 | post hunc uersum lacunam indicauit et <curarum ut breue sit tibi leuamen> / et ... suppleuit Heyse (†1884) 1889
2.7
ad solaciolum sui doloris:
 
 
2.7-8 parentheseos loco posuit Scaliger 1600a : eos deleuit dub. Gurlitt 1787 93, et suo Marte Clumper 1850 146-7 | 2.7 post 2.1 transp. Statius 1566 18, denuo Herrmann 1957 in contextu et in apparatu : post 2.2 Herrmann 1957a 677, profecto memoria lapsus : post 2.8 Heinsius (†1681) 1742 634, et item Munro 1872 242, qui credo ut, cum grauis acquiescet ardor, / sit ... scripsit : hunc uersum del. Tartara 1881 16 : numeris uersuum confusis hunc delere uisus est etiam Heyworth 1998 87 | ad dub. Doering 1788 in comm., iterum coni. ut uid. Ramler 1793, dub. Munro 1872 241 ('etiam commendari possit'), Oksala 1965 10 : et OGR : ut MS. 126 post a. 1486, MS. 106 a. 1495 ca., Ald. 1502 : hei I. Palmerius 1580 51: in MS. 7 a. 1481, iterum coni. ut uid. Verburgius 1826 17, suo Marte ut uid. dub. Doering 1788 in comm. : tu Fruterius (†1566) 1605 381, dub. Heinsius (†1681) 1646-81 et 1742 634, iterum coni. ut uid. Gurlitt 1787 93 et Hermes 1889 7 : id dub. Heinsius 1646-81 : est Hand 1809 40, iterum coni. Rossberg 1877a 841 et Lund 1986 156 : es Jacobs 1826 13, iterum coni. Harnecker 1879, item nescio quis damnante Heyworth 1998 86 : sit Munro 1872 272 : ut iam Tartara 1882 7 : te Meyer 1889 247, iterum coni. Phillimore 1910 218 et Powell 1998 : tu es damn. Heyworth 1998 86 | solatiolo Heinsius (†1681) 1742 634 : solaciolumst (post et) dub. Schoell 1880 493 | sui OGR : mei MS. 23 a. 1425 ca., MS. 99 a. 1450 ca. : siet Marcilius 1604 5 : es mei Hermes 1889 7 : simul Garrod ap. Fordyce 1961 | doloris OGR : laboris MS. 100 post a. 1460, quod correxit ipse : caloris Pleitner 1876 102 | ut solaciolum siet doloris Marcilius 1604 5 : hoc solatiolum fuit doloris ('fuit pro fuerit') Guyet ante 1656 a & b : tu solaciolum es mei doloris Hermes 1889 7 : en solaciolum mei doloris! Slater 1913 124 | post hunc uersum lacunam indicauit Spengel 1828 110 : uersus 2b.1-3 huc inseruit Phillimore 1910 218-9 : hic suo ut uid. Marte lacunam indicauit et exempli gratia <tecum quaerere saeuiente flamma> suppleuit Newman 1990 146
2.8
credo, tum grauis acquiescit ardor.
 
 
2.8 post 2.2 transp. Herrmann 1957 in contextu et in apparatu : post 2.3 Herrmann 1957a 677, profecto memoria lapsus | hunc uersum del. dub. Tartara 1881 16, item suo Marte Heyworth 1998 86 | credunt MS. 126 post a. 1486 : credont Scaliger 1577 7 : cedo Dousa pater teste Dousa filio 1592 19, Pleitner : corde manus s. XVI (Basilius Zanchi?) in Ald. 1502 in Bibl. Vat. (Ald. III 20), Heinsius 1646-81 et 1742 634 : certe aut certo dub. Gurlitt 1787 93 : cedo Pleitner 1858 91 : cordi est A. Palmer 1879 300 : credit Postgate 1886 433 et 1886a, iterum coni. Powell 1998 : cordis Lund 1986 158 | tum Westphal 1867 50, iterum coni. Baehrens 1876 : ut cum OGR (ut quom MS. 18 a. 1455 ca., MS. 52 a. 1467) : ut MS. 117 a. 1445 ca., MS. 41 a. 1451 : cum MS. 38 a. 1465 ca., quum MS. 126 post a. 1486 : ut tum MS. 110 a. 1470 ca., MS. 7 a. 1481, Ald. 1502, B. Guarinus (†1503) 1521 : ut tam Dousa pater teste Dousa filio 1592 19, iterum coni. Hoeufft 1807-8 4, J. Préaux ap. Bardon 1970 : ut mi Marcilius 1604 5 : ac dum Fruterius 1605 381 : et tum Meleager 1618 14, iterum coni. Schoell 1880 493, Slater 1913 125 : ut dum male ut uid. Scaligero attribuit Barth 1624 409, iterum coni. ut uid. Pleitner 1858 91 : uti Schrader ante 1784 78r : dum Verburgius 1826 18 : ut quo Jacobs 1826 13 : et cum dub. Ellis 1867 : ut iam L. Mueller 1870 xv : ut cum Postgate 1886a, iterum coni. Meyer 1889 247-8 : et quo Postgate 1888 228 : iam Hermes 1889 7 : et tam Bardon 1970 | acquiescit secunda manus in MS. 8 (Hermolaus Barbarus) ante a. 1496, MS. 26 a. 1475, iterum coni. ut uid. dub. Ellis 1867 : acquiescet OGRm : adquiescet G2 : acquiesset Parthenius 1485 in contextu : acquiescat manus prima in MS. 76 non multum post a. 1466, MS. 17 a. 1495, MSS. 14 et 106 a. 1495 ca., adquiescat Landor 1842 342 : acquiescere MS. 102 a. 1450-1500 ca. : aggrauescit Froehlich 1849 235 : acquierit haud ueri simile secundum Postgate 1888 228 | ardor OGR : error 'uetus scriptorum librorum lectio' teste Scaliger 1577 7, at certe typotheta errauit, ut demonstrat Scaliger 1577a ardor; his rebus confusus lectionem error male codici Cuiaciano (i.e. MS. 52 a. 1467), quo Scaliger usus erat, attribuit Sillig 1823 | credo. ut mi grauis adquiescat ardor Marcilius 1604 5 : quaerat, (quaerit, iterum coni. Maunde Thompson 1900 78) quo grauis acquiescat ardor Pohl 1860 19 : credo, utcumque grauis quiescet ardor Maehly 1871 343, iterum coni. Gaertner 2007 7 : (credo) et tum grauis acquiescet ardor Schoell 1880 493 : utcumque est grauis, acquiescet ardor dub. Ellis 1889 : ut tecum grauis acquiesset ardor! Phillimore 1910 218 : cordis cum grauis acquiescit ardor Lund 1986 158 : credo, utcum<que> grauis quiescet ardor Gaertner 2007 7 | non ante, sed post credo fortiter interpunxit Greve 1912 3 | post hunc uersum lacunam indicauit Rossbach 1854
2.9
tecum ludere sicut ipsa possem
 
 
uersus 2.9-2b.3 non ipsius Catulli personae, sed Lesbiae attribuit Birt 1894 vii | tecum OGR : al’ secum O1 | 2.9 ludere O1GR : luderem O : al’ luderem suprascr. G1 : loedere Trappes-Lomax 2007 69 | sic ut Puccius 1502m 1502vi, male Leutschio attribuit Schwabe 1886 | ipse MS. 128 ca. a. 1460, MSS. 5 et 75 a. 1465 ca., iterum coni. Radke 1995 253 : illa Turnebus 1573 26 : Issa Bergk 1856 | possem OGR : possum MS. 48 a. 1475 ca., quod in possem commutauit ipse, at iterum coni. Giri 1894 56 : possim Turnebus 1573 26, Dousa pater teste Dousa filio 1592 19, Heinsius (†1681) 1742 634, Broukhusius 1826 18 : posse Vossius 1684 : posset dub. Heinsius 1646-81 : passer Hermes 1889 7, iterum coni. Housman ap. Postgate 1893a et Heyworth 1998 87 | posse, sicut ipsam dub. Ellis 1867 in app. : sic ut ipsa possim Baehrens 1885 : siquid ipsa possum aut sic quod ipsa possum Birt 1894 vii, qui uersus 2.9-2b.3 non Catullo, sed Lesbiae attribuit : sic, ut ipsa possum Birt 1904 426 (cfr. infra ad 2b.1) : mi Catulle, possem Slater 1913 123
2.10
et tristis animi leuare curas.
 
 
tristes MS. 57 a. 1475 ca. : tristeis Ald. 1502 | est Avancius 1535 | legare Fruterius (†1566) 1605 381 | curas, Vossius 1684
 
 
 
2b.1
… tam gratum est mihi, quam ferunt puellae
 
 
hic initium carminis noui indicare uisus est A. Guarinus 1521 in comm. ('Post hoc carmen in codice antiquissimo et manu scripto ingens sequitur fragmentum'), Petreius 1528 ca. ('in v(etere) c(odice) spatium est hic longum') : dissensit Vossius 1684, item Harrison 2003 et Birt 1904 426, qui tecum ludere ... ligatam poetae attribuit : 2b.1-3 carmen integrum constituere censuit Tar 2005 : tantummodo lacunam (unius uersus ut uidetur) post uersum 2.10 indicauit et 2b.1-3 eiusdem carminis fragmentum esse censuit Lachmann 1829, item Ellis 1867 : exempli gratia <tecum dispeream nisi otiari> aut <tecum ludere, sic ut ipsa ludit> inter 2.10 et 2b.1 suppleuit Ellis 1889 : item <nam si ludere sicut ipsa possum> Newman 1990 146 : <passer, deliciae meae puellae> initium carminis noui ante 2b.1 ita suppleuit Earle 1903 270 : <Quod certamine te facetiisque / haud sane illepidis, meisque nugis / uictum abisse domo fatere nostra / (quamquam audire tuis uenustiores / uersus non memini magisque doctos), / et me carminibus remunerare / quae Lesbi cecinit puella dulcis, / ascribis sapienter, illud, Alli> ita autem Pighi 1961 | uersus 2b.1-3 post 2.7 inseruit Phillimore 1910 218-9 : post 2.8 Pearcy 1980 : post 3.13 A. Weise 1862 17, tam gratum mihi scribens : post 14b.3 Pleitner 1858 90 : post 14b.3 inseruit et 14b.1-2b.3 ante 2.1 transposuit R. Klotz 1859 xiiii-xv, item Pleitner 1876 68-98, Benoist 1879 et 1882 : 2b.1-3 suo Marte post 14b.3 inseruit Herrmann 1957 et 1957a 672 : eos post 38.8 inseruit Froehlich 1849 242-3 | est OGR : om. MS. 126 post a. 1486, Ald. 1502, nescio an iam MS. 75 a. 1465 ca. : es Puteolanus 1473, iterum coni. ut uid. Housman 1886-1936, prob. Harrison 2003 88 : id Muretus 1554 2v in contextu : et Heyse (†1884) 1889 | mihi OGR : tibi manus saec. XVI (Basilius Zanchi?) in Ald. 1502 in Bibl. Vat. (Ald. III 20) : sibi Heinsius 1646-81 | gratum sit mihi quam ferunt puellae A. Palmer 1879 300-1
2b.2
pernici aureolum fuisse malum,
 
 
 
2b.3
quod zonam soluit diu ligatam.
 
çonā O : çonam GR | soluat Fruterius (†1566) 1605 381 | ligatam Priscianus Inst. 1.22, item R2 in rasura, in marg. erat negatam addens, cfr. etiam CE 1504.49 : negatam OGR
 
 
 
3.1
Lugete, o Veneres Cupidinesque
 
 
hic initium carminis noui indicauit Sabellicus 1490-93 10r, iam 'codex meus ... ut agnouit Sabellus noster' teste Avancio 1495 2r | ueneres OGR : iuuenes Sabellicus 1490-93 10r, profecto memoria lapsus aut typothetae errore
3.2
et quantum est hominum uenustiorum!
 
 
uetustiorum MS. 15 ante a. 1479
3.3
passer mortuus est meae puellae,
 
 
mortuus ORmG2 : motuus G
3.4
passer, deliciae meae puellae,
 
 
3.4 om. MS. 8 a. 1412, MS. 22 a. 1400-1425 ca., et nonnulli alii MSS. recentiores, quod prob. Sillig 1823 : 'nimis sane morosi, qui illa repetitione offensi sunt' ita Scaliger 1577 8 | delitium secunda manus in MS. 22 ca. a. 1450-1500 scribens
3.5
quem plus illa oculis suis amabat:
 
 
 
3.6
nam mellitus erat suamque norat
 
 
eram Tucker 1910 1 | suamque OGR : piusque dub. Monse 1884 4 : sonumque Hermes 1889 7
3.7
ipsam tam bene quam puella matrem,
 
 
ipsam OGR (Ipsam Fröhner 1858 148) : ipsa MS. 8 a. 1412, MS. 58 a. 1430 ca., 'K.' in MS 119 a. 1530, 'in manuscriptis quibusdam ... quod placet etiam' Statius 1566, 'in vetustis libris' probante Vossio 1684, iterum coni. ut uid. Hermes 1889 7 : ipse MS 120 s. XVI, iterum coni. dub. Postgate 1889 : Issa Bergk 1856 : Issam falso Bergkio attribuit nescio quis | matrem OGR : nostrum Hermes 1889 7
3.8
nec sese a gremio illius mouebat,
 
 
 
3.9
sed circumsiliens modo huc, modo illuc
 
 
circumsiliens R2, m2 uersum in margine addens, G2 : circumsilens OGR : al’ siliens O1 : circum saliens Trappes-Lomax 2007 39 | illuc G post rasuram, MS. 8 a. 1412 : illius mouebat O : illuc mouebat G ante rasuram, R : al’ uacat hoc uerbum G1R2 (postea erasum in G)
3.10
ad solam dominam usque pipiabat.
 
 
pipiabat manus prima in MS. 10 et in MS. 49 circa a. 1460 scribentes : piplabat OGR : pipilabat MS. 40 a. 1453, MS. 46 a. 1460, prob. A. Guarinus 1521 in comm., Turnebus 1573 26, Scaliger 1577 8 et 1577a : pipillabat MS. 50 post a. 1450 conscriptus, Parthenius 1485 : pipulabat 'Parthenius ut accepi legit' ita probans Avancius 1495 2r, fort. adnotationes suas perperam interpretans (il > u), at male Avancio attribuit Muretus 1554 5r : pippilabat A. Guarinus 1521 in contextu : pipebat usque manus s. XVI (Basilius Zanchi?) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae (Ald. III 20) : pippiebat Paulus Manutius probante Mureto 1554 5r : piplilabat 'scriptum fuisse arbitror' Statius 1566, nescio an typothetae errore : pipitabat Gifanius 1565 375 : pipiebat, pupilabat, piplabat et pupulabat agn. Broekhusius 1826 25 : titiabat Trappes-Lomax 2007 39 | pipebat usque Avancius 1535
3.11
qui nunc it per iter tenebricosum
 
 
tenebricosum MS. 51 post a. 1440, Parthenius 1485 : tenebrosum OGR
3.12
illuc, unde negant redire quemquam.
 
al’ illuc O1 : illud OGR : illic Fruterius (†1566) 1605a 388
3.13
at uobis male sit, malae tenebrae
 
 
 
3.14
Orci, quae omnia bella deuoratis.
 
orci quae MS. 78 a. 1423 : orcique OGR : al’ quae G1 | bella OGR : suprascr. .i. pulcra O1G1
3.15
tam bellum mihi passerem abstulistis!
 
 
iam scr. Gigli 1880, nisi fallor, typothetae culpa | passarem R, corr. R2
3.16
o factum male! o miselle passer!
 
o () MS. 116 a. 1465 ca. ut uid., ed. 1472, fort. e Cic. Att. 15.1.1 : bonum OGR : heu Lindemann 1825 : proh Froehlich 1849 236 (pro Heyse 1855) : uae dub. Ellis 1867 | o miselle MS. 45 a. 1465 ca., Puteolanus 1473 : bonus ille OGR : bellus ille MS. 47 a. 1465 ca., MS. 116 a. 1465 ca. ut uid., R3, Ald. 1502 : proh miselle B. Guarinus (†1503) 1521 : uae pusille Meleager 1618 14 : io miselle Lachmann 1829 : uae miselle dub. Ellis 1867 : quod, miselle Goold 1969, cfr. iam Goold 1958 109 | o factum male o malae tenebrae Muretus 1554 in contextu : pro factum male! pro pusille passer! Birt 1894 xi
3.17
tua nunc opera meae puellae
 
tua OGR (quia suprascr. O2, explicandi causa, nisi fallor) : uestra secunda manus in MS. 46 post a. 1459 scribens, 'codex meus' Avancius 1495 2v, iterum coni. Giardina 1983 229 : qua 'in veteribus quibusdam exemplaribus' inuenit Vossius 1684 : cuia Vossius 1684 : mea scholiastae ad Iuu. 6.8 male attribuit Schwabe 1866
3.18
flendo turgiduli rubent ocelli.
 
turgidoli R (corr. R2), Scholiasta ad Iuuenalem 6.8 : turbiduli Avancius 1535, 'Iuuenal. tamen principio Sat. VI. uidetur legisse' secundum Marcilium 1604 5 | rubent OGR : tument MS. 8 a. 1412, MS. 22 a. 1400-1425 ca.
 
 
 
4.1
Phaselus ille quem uidetis, hospites,
 
phaselus mG2, Terentianus Maurus De Metris 2277, Aphthonius GL 6.134.4 (Graece φάσηλος) : phasellus OGR : phaselos Trappes-Lomax 2007 41 | iste MS. 109 a. 1430 ca., ‘Censorinus’ de metris, GL 6.612.18
4.2
ait fuisse nauium celerrimus
 
ait Calphurnius 1481, Catalepton 10.2 : aiunt OGR et fort. Schol. Bern. in Verg. Geo. 4.289 : aiiit (sic!) dub. Schulze 1909 268 | celerrimus Parthenius 1485, Catalepton 10.2 : celerimum O : celerrimum GR
4.3
neque ullius natantis impetum trabis
 
ullius Calphurnius 1481, cfr. Catalepton 10.3 : illius OGR | natantis OGR : uolantis Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi, Latini (†1593) 1677 | impetum trabis Avancius 1495 3r, cfr. Catalepton 10.3 impetum cisi : impedum tardis OGR : tardum impetum ed. 1472 : trabis impetum manus prima in MS. 44 a. 1474 iam exarato, Calphurnius 1481 : impetum alitis Puccius 1502b 1502v 1502vi, 'in antiquo manuscripto' teste Columna 1590
4.4
nequisse praeterire, siue palmulis
 
nequisse Catalepton 10.4, MS. 52 a. 1467 : neque esse OGR : nequeisse Schmid 1974 80 | siue fort. iam MS. 40 a. 1453 ante correctionem, at certe manus prima in MS. 122 a. 1460 scribens : sine OGR | preterire OGR : praeter ire L. Mueller 1870 xv, Munro 1872 232 : se praeire Maehly 1871 344
4.5
opus foret uolare siue linteo.
 
siue fort. iam MS. 40 a. 1453 ante correctionem, at certe manus prima in MS. 122 a. 1460 scribens : sine OGR
4.6
et hoc negat minacis Hadriatici
 
neque hoc MS 120 s. XVI | negat OGR, item Catalepton 10.6 : negant MS. 118 a. 1465 ca., MS. 116 a. 1465 ca. ut uid., MS. 108 a. 1479, ed. Rom. 1479 ca., unde nec aut Vossius 1684 | minacis MS. 45 a. 1465 ca. : mina ei OGR
4.7
negare litus insulasue Cycladas
 
rogare MS 120 s. XVI, nescio quis s. XVI (Basilius Zanchi?) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae (Ald. III 20) | insulasue cicladas RmG2 : insulasue cieladas G : insula uegeladas O : insulasque Cycladas scr. Vossius 1684
4.8
Rhodumue nobilem horridamue Thracia
 
Rhodum ve MS. 46 a. 1460, MS. 10a a. 1465 : rhodumque OGR : Rhodonque Trappes-Lomax 2007 41 | horridamue scr. Muretus 1554, coni. Madvig 1843 : horridamque OGR | Thracia J.A.K. Thomson 1950, cui male Thrascia attribuit Oliver 1959 : tractam OGR : traciam MS. 22 a. 1400-1425 ca., nescio an etiam MS. 12 a. 1412 (Thraciam, ita interpunxit Ald. 1502, ita interpungendum esse censuit Van Dam 1990) : thracem Puteolanus 1473 : Thraciae Lachmann ut uid.
4.9
Propontida trucemue Ponticum sinum,
 
Propontidem 'alii' teste A. Guarino 1521, nescio quis s. XVI (Basilius Zanchi?) in Ald. 1502 Bibliothecae Vaticanae (Ald. III 20) | trucem que MS. 46 a. 1460, MS. 10a a. 1465 | siniam O
4.10
ubi iste post phaselus antea fuit
 
ubuste O | post phaselus mG2 : post phasellus OGR : postphasellus Avancius 1535
4.11
comata silua: nam Cytorio in iugo
 
silua om. O, add. O2? | cytorio MS. 122 a. 1460 : citeono O : citeorio GR : citerio MS. 1 a. 1451 : citherio MS. 73 post a. 1450 conscriptus, MS. 103 a. 1475 ca. ut uid. : cithereo MS. 38 ca. a. 1465
4.12
loquente saepe sibilum edidit coma.
 
 
4.13
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
 
cytore MS. 122 a. 1460 : citheri OGR : cithore MS. 56 ca. a. 1465 | Brutifer MS. 1 a. 1451
4.14
tibi haec fuisse et esse cognitissima
 
cognitissima MS. 51 a. 1440-1442, MS. 1 a. 1451, codices nonnulli ad Catalepton 10.13 : cognotissima OGR, codices nonnulli ad Catalepton 10.13
4.15
ait phaselus ultima ex origine:
 
phaselus mG2 : phasellus OGR : phaselos Trappes-Lomax 2007 41 | non post phaselus, sed post origine interpungendum esse monuit R. Klotz 1859 iiii
4.16
tuo stetisse dicit in cacumine,
 
 
4.17
tuo imbuisse palmulas in aequore,
 
tuo OG2 : tuas GRm
4.18
et inde tot per impotentia freta
 
impotencia O : in potentia R (corr. R1) | et inde facta tot per impotentia nescio quis s. XVI (Basilius Zanchi?) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae (Ald. III 20)
4.19
erum tulisse, laeua siue dextera
 
herum OGR
4.20
uocaret aura, siue utrumque Iuppiter
 
uocaret aura MS. 22 a. 1400-1425 in rasura ut uid., prima ut uid. manus in MS. 51 a. 1460 conscripto, nescio quae manus in MS. 56 fere a. 1465 conscripto : uocare cura OGR : uagaret aura Lachmann 1850 178 : uocaret ora Peiper 1875 24 | utrumque OGR : utcunque Ald. 1502 : utrimque MS 10a a. 1465 (-im q-), 'alii' teste A. Guarino 1521 in comm. | Jupiter OG : iupiter R
4.21
simul secundus incidisset in pedem;
 
semel 'L.' (=legitur?) teste MS 119 a. 1530 | secundos male ut uid. in codice O legit Ellis 1867 | -de- in ras. add. R2
4.22
neque ulla uota litoralibus deis
 
littoralibus O : litoralibus G : literalibus R | deis nescio quis : diis OGR
4.23
sibi esse facta, cum ueniret a mari
 
cum OGR : dum Pleitner 1876 102, iterum coni. Gaertner 2007 10 | a mari manus prima in MS. 129a ca. a. 1450 scribens, MS. 56 a. 1465 ca. : amaret OGR : a mare 'ita psc. legit' (i.e. profecto Priscianus) teste Puccio 1502m 1502vi, MS 119 a. 1530, Muretus 1554 in contextu, Statius 1566 : a marei Lachmann 1829 | cum ueniret a mari ] praeter hoc nouissimum Trappes-Lomax 2007 43-4
4.24
nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.
 
nouissimo MS. 46 a. 1460 : nouissime OGR, cfr. Catalepton 10.21 : nouissem damn. Sabellicus 1490-93 10r, 'posteriorum impressorum codices' damnante Avancio 1495 3r
4.25
sed haec prius fuere: nunc recondita
 
haec Priscianus Inst. 9.49, hec MS. 8 a. 1412 : hoc OGR | prius om. Priscianus ibid. | recomdita O
4.26
senet quiete seque dedicat tibi,
 
sedet MS. 46 a. 1460, damn. Barthius (†1658) 1827 106
4.27
gemelle Castor et gemelle Castoris.
 
castor MS. 122 a. 1460, Catalepton 10.26, Diomedes : castrum OGR : al’ castorum G1R2 : Kastor Fröhner 1858 149 | Kastorus Fröhner 1858 149
 
 
 
5.1
Viuamus, mea Lesbia, atque amemus
 
 
 
5.2
rumoresque senum seueriorum
 
 
 
5.3
omnes unius aestimemus assis.
 
 
omneis Ald. 1502 : omnis Scaliger 1577a | estinemus O : extimemus GR
5.4
soles occidere et redire possunt:
 
 
ocidere O
5.5
nobis cum semel occidit breuis lux,
 
 
nobiscum OGR : nobis quum Puteolanus 1473 | non post, sed ante nobis interpunxit Calphurnius 1481, ita interpungendum esse monuit R. Klotz 1859 v : et ante et post interpunxit Ald. 1502 : non ante, sed post Birt 1904 433
5.6
nox est perpetua una dormienda.
 
 
perpetuo Huschke 1826 40 et nisi fallor, nescio qui iam antea | dormiunda dub. Owen 1890 312
5.7
da mi basia mille, deinde centum,
 
 
 
5.8
dein mille altera, dein secunda centum,
 
 
dein mille Calphurnius 1481 : deinde mille OGR : deinde mi R2mG2 : deinde usque MS. Heinsii teste Broukhusio 1826 40 | dein () Ald. 1502 : deinde OGR : da R2mG2 | dein mi altera da secunda centum 'in melioris notae exemplaribus' legitur probante Vossio 1684 : deinde mi altera mille, deinde centum Heyse 1855
5.9
deinde usque altera mille, deinde centum,
 
 
dein ... deinde ed. 1472 : dein ... dein Puteolanus 1473
5.10
dein, cum milia multa fecerimus,
 
 
dein MS. 122 a. 1460 : deinde OGR | millia GR | legerimus (quod iterum coni. Maehly 1871 344) aut fixerimus (quod malit) dub. Heinsius (†1681) 1646-81 et 1742 634 : 'Heinsius coniiciebat iecerimus, postea tamen maluit fixerimus' Broukhusius 1826 41 : legerimus Maehly 1871 344
5.11
conturbabimus illa, ne sciamus,
 
 
conturbabimus MS. 52 a. 1467 : conturbauimus OGR | nesciamus OGR : ne sciamur Petreius 1528 ca. : ne sciantur dub. Heinsius 1646-81 : ne sciatur Heinsio attrib. Broukhusius 1826 41 | uersus 7.11-12 et deinde quod restat carminis 7 huc iunxit Herrmann 1957 et 1957a 677
5.12
aut ne quis malus inuidere possit,
 
5.12-13 deleuit et <quot sint. deinde iterum recenseamus> suppleuit Maurer 1859 | 5.12 ut ne manus prima in marg. MS. 75 a. 1460 scribens
5.13
cum tantum sciat esse basiorum.
 
5.13 del. Ribbeck 1863, nec G. Richter, ut male refert Schwabe 1866 | tantum manus prima in MS. 78 a. 1423 scribens, secunda (nisi fallor) manus in MS. 22 a. 1400-1425 exarato : tantus OGR | sciat OGR : sciet Puteolanus 1473, profecto e Priapeorum 52.13, iterum coni. Buecheler 1863 | tantusciat 'scriptum fuerat in [archetypo]' ita Ellis 1867
 
 
 
6.1
Flaui, delicias tuas Catullo,
 
 
catulo O
6.2
ni sint illepidae atque inelegantes,
 
 
ni MS. 52 a. 1467 : ne OGR : nei Lachmann 1829 | sint OGR : essent Froehlich 1849 236
6.3
uelles dicere nec tacere posses.
 
 
uelis ... possis Heinsius (†1681) 1646-81 et 1742 634, prob. aut iterum coni. aut prob. Reisig (†1829) 1839 : ueleis ... posseis Baehrens 1874 25
6.4
uerum nescio quid febriculosi
 
 
uerum OGR : utrum Barthius (†1658) 1827 111
6.5
scorti diligis: hoc pudet fateri.
 
 
hic O | scorti diligis? hoc pudet fateri? ita interpungere uoluit Barthius (†1658) 1827 111
6.6
nam te non uiduas iacere noctes
 
 
uersus 6.6-11 et 6.12-14 uariantes quae dicuntur auctoriales esse censuit Helm 1924
6.7
nequiquam tacitum cubile clamat
 
 
nequiquam Haupt 1853 : nequid quā O : nequicquam G : nequaquam dub. Statius 1566, dub. Heinsius (†1681) 1742 634, iterum coni. Rossberg 1877a 841 : nec quidquam Baehrens 1876 | post tacitum interpunxit Sillig 1830 274, uirgulam posuit Postgate 1889 | ecquidnam tacitum? B. Schmidt 1887
6.8
sertis ac Syrio fragrans oliuo,
 
 
sertisque MS. 129a ca. a. 1450, MS. 46 a. 1460, secunda manus in MS. 31 a. 1457-1463 scribens : uestisque Giardina 2012 219 | ac Syrio manus prima in MS. 44 a. 1474 iam exarato, iterum coni. ut uid. Avancius 1495 2v, Statius 1566 : asirio OG : a sirio R : a syrio m : assirio MS. 78 a. 1423 : assyrio MS. 71 a. 1453, MS. 31 a. 1457 : asyrioque MS. 46 a. 1460 : assyrio et Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi : et Syrio Ald. 1502, Baehrens 1874 42 : -que assyrio Ald. 1515 : -que ac Syrio Ellis 1867 | fragrans MS. 31 a. 1457 : flagrans OGR : fraglans uide Ellis 1867 344-8 | oliuo OGR : amomo manus recentior in MS. 46 post a. 1460 scribens, dubitanter coni. Baehrens 1876, prob. Trappes-Lomax 2007 46-7 : odore Peiper 1875 24 | sertis assyriae flagrans oliuae manus prima in codice MS. 122 a. 1460 scribens : sertisque Asyrie fragrans oliuae Puteolanus 1473 : sertis a Syria fragrans oliua Birks 1885
6.9
puluinusque peraeque et hic et illic
 
 
puluinus quae Avancius, Em. 1500 2v : puluinus qui Avancius teste Sillig 1823 | perinde scr. Vossius 1684 in contextu | et hic et illic ed. 1472 (cfr. 10.14) : et hec et illo OGRm, hic suprascr. G1 (al’ praescr. et al’ ille add. G2), al’ hic et postea al’ ille R2m1 : et hic et ille MS. 109 a. 1430 ca. : et hic et illac MS. 71 a. 1453 : et hinc et illinc Latini (†1593) 1677 : et hic et illoc dub. Froehlich 1849 236 : et heic et illeic archetypo subiacere sed iam ipsum corruptum esse censet Baehrens 1885 (et heic et illei Baehrens teste D'Arbela 1947), at id scribendum esse censuit Postgate 1888 267 : et hac et illac B. Schmidt 1887 : et hic et illi Schulze 1893 7, iterum coni. Pighi 1961
6.10
attritus, tremulique quassa lecti
 
 
quassa OGR : cassa MS. 4 a. 1463 : spissa Pleitner 1876 103 : quassi nescio qui ante Baehrens 1885 : lassa Baehrens 1885 : uasta Agar 1925 171
6.11
argutatio inambulatioque.
 
 
 
6.12
†nam inista preualet† nihil tacere.
 
 
6.13 - 6.12 - 6.14 hoc ordine scribendos esse censuit Marcilius 1604 6, et ita maxime: nei tu quid facias ineptiarum, / nei res praeualet ista, nil taceres / cur nunc tam etc. | 6.12 del. Trappes-Lomax 2002b 581 | nam OGR : nae Doering 1834 in comm. : iam male ut uid. Bergkio attributum, coniecerat 'ego aliquando' ita Schwabe 1866 in app., iterum coni. ut uid. B. Schmidt 1887, Owen 1893, Herrmann 1957 et 1957a 678, prob. Fuchs 1968 | inista preualet O : ni ista preualet GR : ni ista pręualent MS. 15 ante a. 1479 : ni preualet ista ed. 1472 : mi praeualet ista manus prima in MS. 44 a. 1474 iam exarato, Ald. 1502, Politianus teste Spengel 1827 7, at fort. iam huc spectabat manus prima in MS. 129a ca. a. 1450 scribens : ni te pigeat Puccius 1502b 1502m 1502vi : ni te pudet ista Avancius 1535 : ista in parte ualet amici Mureti, equidem nescio ubi : nil mi praeualet ista Statius 1566 in lemmate : ni est turpe, uolens Statius 1566 : ni stupra, ualet Scaliger 1577 9 et 1577a : ni te pudeat MS. 120 s. XVI, etiam excerpta Ruhnkeniana, profecto saec. XVI conscripta, teste Bondam 1759 130 : ni praecauet ista MS. 120 s. XVI, Latini (†1593) 1677 : nil praeualet ista Dousa filius 1592ed : ni praelauet ista dub. Passeratius 1608 : ni istapte, ualet Vossius 1684 : mi ista ipsa ualet Corradinus de Allio 1738 : ni ista pudent dub. Bondam 1759 130 : mi stupra ualet coni. et ipse damn. Hickie 1821, iterum coni. Baehrens 1876 et Radke 1995 254 : nil ista ualet dub. Lachmann 1829, prob. Fuchs 1968 : ista praeualeat Sillig 1830 274 : nil stupra ualet (uales dub. Kroll 1923) Haupt 1853 : ni ista ore ualet Heyse 1855, quod male Rossbachio attribuit nescio quis : nil stupra uales 'ego aliquando' Schwabe 1866 in app. : nil stare ualet Ellis 1867 olim : ista stupra ualet A. Palmer 1879 308 : nil ista ualent Tartara 1881 23 : mi ista ipse ualet Baehrens 1885 (ipse? ualet Luck 1966 280) : nil stare ualet Birks 1885, iterum coni. Grebe 1912 [237] : nam in ista arte Heyse (†1884) 1889 : mi te ualet ista Owen 1890 312 : tu ista ipse uales Owen 1893 : nil uerpa ualet Ellis 1904 : in ista ualet (placet Lenchantin de Gubernatis teste nescio quo) Lenchantin de Gubernatis 1928 : nil ista pudet Pighi 1951 42-3 : instans praua ualet Oksala 1965 17 : inuenusta ualet Most 1984 164 : nil ista potest Newman 1990 280 : nisi ista, ualet Rohdich 2000 | nichil OGR : nil ed. 1472 | tacere OGR : taceres ed. 1472 : fateri Barthius (†1658) 1827 113, iterum coni. Pighi 1961 | nam nil praeualet ista mi tacere Fruterius (†1566) 1605a 397 : nei res praeualet ista, nil taceres Marcilius 1604 6 : numne stupra uales mihi tacere? Meleager 1618 15 : anne incesta pauet natis fateri? Barthius (†1658) 1827 113 : nam quid praeualet ista mi tacere dub. Heinsius 1646-81 : quum nil praeualet ista mi tacere Heinsius (†1681) 1742 634 : nam ni praeualet, ista nil tacere, Pfeiffer 1834 43 : quamquam frustra etiam haec uolent tacere Froehlich 1849 236 : nonne praeualet ista nil tacere? Pohl 1860 31-2 : iam nil stupra uales, nihil tacere 'ego aliquando' ita Schwabe 1866 in app : nec nimis tamen id mihi taceres Pleitner 1876 103 : Mani, stupra uales nihil tacere Munro 1878 26 : non ista ipse uales mihi tacere R. Richter 1881 15 : nil celare ualet, nihil tacere Riese 1884 : nomen is <po>te, alid nihil tacere Novák 1886 338 : iam tu ista ipse nihil uales tacere B. Schmidt 1887 : clamas ipse, ualet nihil tacere Giri 1894 68 : Flaui, stupra ualet nihil tacere Birt 1904 463 : iam mysteria nil ualet tacere Tucker 1910 1 : nil iurare ualet, nihil tacere van Buren 1942-43 : nil perstare ualet, nihil tacere O. Skutsch 1970 : iam ipse stupra uales nihil aut potius nihil uales tacere Gaertner 2007 12-13 : nimirum ista nihil ualet tacere McKie 2009 3-4 | 6.12-14 nam ni est turpe, uolens nihil taceres, / cui nunc tam latera exfututa, pandus / ni tu Statius 1566 : nam ni stupra, ualet nihil tacere / curuatem latera exfututa panda, / noctu Scaliger 1577 9 et 1577a : nam ni stupra, ualet nihil tacere / (cur? non tam latera exfututa pandant?) / nec tu Scaliger 1600 12-14 et 1600a : iam mihi ipsa ualet nihil tacere. / cui non tam latera exfututa pandans, / noctu Schrader ante 1784 78v : num uis ipse loqui, et nihil tacere? / cur non? cum latera effututa pandant / noctu aut nomen fare! ualet nihil tacere! / cui non tam latera effututa pandant / noctu aut potissimum num mi effare? ualet nihil tacere! / cui non tam latera effututa pandant / noctu Hickie 1821 : atqui praeualet, ista nil tacere, / cur nunc tam latera exfututa pandans, / noctu Huschke 1826 46 : nam, ni ista ore ualet, nihil tacere / curant iam latera ecfututa panda / noctu Heyse 1855 : nam prae te ista nihil uales tacere. / 'cur?' non tam latera ecfututa pandunt, / noctu Wiman 1966 777 | 6.12 inista - 6.13 cur del. Muretus 1554 11r
6.13
cur? non tam latera ecfututa pandas,
 
 
cur OGR : cui Statius 1566 : cum Bondanus 1759 130, iterum coni. dub. Riese 1884 in comm. et Camps 1990a : tum Tartara 1881 24 | non tam OGR (non? tam Spengel 1827 7) : nec tu damn. A. Guarinus 1521 (quod fort. ipse coniecerat) : nunc tam Statius 1566 : nam tam Guyet ante 1656 a & b : nunc iam Heinsius (†1681) 1742 634 : non iam Vossius 1684 | curuantem Scaliger 1577 9 et 1577a : cur non tam Scaliger 1600 12 et 1600a : nam cur non Barthius (†1658) 1827 113 | ecfututa Lachmann 1829 (exfututa iam ed. 1472) : et futura OGR : ac futura MS. 15 ante a. 1478 | pandas MSS. 46 et 122 a. 1460 : panda OGR : pandam MS. 129a a. 1450 ca. : pandat fort. iam MS. nescio quis, iterum coni. Kokoszkiewicz 2004 : pandis A. Guarinus 1521 : pandus Statius 1566 : pandant Scaliger 1600 12 et 1600a : pandes Riese 1884, iterum coni. dub. Baehrens 1885 : pandunt Heyse (†1884) 1889 | cur nam tam latera exfututa pandas? Guyet ante 1656 b : sei non iam latera ecfututa pandas Pleitner 1876 103
6.14
ni tu quid facias ineptiarum.
 
 
ni A. Guarinus 1521 (ne iam Ald. 1502, nei Marcilius 1604 6) : nec OGR, def. Scaliger 1600 12, Pleitner 1876 103 : hoc manus prima in MS. 129a ca. a. 1450 scribens : nam MS. 15 ante a. 1479 | noctu Scaliger 1577 9 et 1577a : nam noctu male editioni primae et nec tu <et> editioni alterae Scaligerianae (a. 1600) attribuit nescio quis | quod Puccius 1502m 1502vi
6.15
quare quidquid habes boni malique,
 
 
babes bonique O | maliue Iani
6.16
dic nobis.   uolo te ac tuos amores
 
 
 
6.17
ad caelum lepido uocare uersu.
 
 
ad cenam Baehrens 1885 | uocare OGR : leuare Nisbet 1978 93, iterum coni. ut uid. Giardina 2012 220 : uolare Watt 2000 65, prob. Gaertner 2007 14 : sonare McKie 2009 5 | uersu R2mG2 : uersum OGR
 
 
 
7.1
Quaeris, quot mihi basiationes
 
 
hoc carmen uersui 5.13 adiunxit Herrmann 1957 et 1957a 677, qui uersus hoc ordine posuit: 5.1-13, 7.11-12, 7.1-10 | quot MS. 8 a. 1412 : quod OGR | michi OGR
7.2
tuae, Lesbia, sint satis superque.
 
 
nostrae D.F.S. Thomson 2009
7.3
quam magnus numerus Libyssae harenae
 
 
libisse harene O : lybisse arene G : libisse arene R
7.4
lasarpiciferis iacet Cyrenis
 
 
lasarpiciferis MS. 8 a. 1463 : lasarpici fecis O : lasarpici feris GR (al’ fretis R2G2) : laserpiciferis Calphurnius 1481, prob. Vossius 1684 : laserpitiferis Muretus 1554 : lasserpiciferis Trappes-Lomax 2007 49 | iaces O | al’ cyrenis R2m1G2 : tyrenis OR : tyarenis G (a del. G2) :
7.5
oraclum Iouis inter aestuosi
 
 
oraclum MSS. 45, 47 et 56 a. 1465 ca. : oradum OR : ora dum G : hora dum MS. 1 a. 1451 : oraculum ed. Bipontina 1783 | aestuosum Baehrens 1885
7.6
et Batti ueteris sacrum sepulcrum;
 
 
batti ed. Mediol. 1475, ed. Rom. 1479 ca., MS. 15 ante a. 1479 (bati iam manus prima ut uid. in MS. 122 a. 1460 conscripto, bachi MS. 52 a. 1467) : beati OGR : al’ beari G1R2 | sacri MS. 15 ante a. 1479 | sepulcrum OGR
7.7
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
 
 
sydera OG | nocet (cfr. Varro L.L. 6.6) Herrmann 1957 et 1957a 677
7.8
furtiuos hominum uident amores:
 
 
 
7.9
tam te basia multa basiare
 
 
al’ basia G1R2 : basiei OGR
7.10
uesano satis et super Catullo est,
 
 
catulo O | satis, haud super Barthius (†1658) 1827 114
7.11
quae nec pernumerare curiosi
 
 
7.11-12 post 5.13 transp. Herrmann 1957 et 1957a 677 | euriosi OGR, corr. R2
7.12
possint nec mala fascinare lingua.
 
 
possunt MS. 15 ante a. 1479 | maga manus prima in marg. MS. 129a ca. a. 1450 scribens : maha 'Exemplar manu exaratum quod olim fuit Hieronymi Commelini' teste Vossio 1684 : male dub. Sillig 1823
 
 
 
8.1
Miser Catulle, desinas ineptire
 
 
carmen 60 iam iam pro initio huius carminis habuit Froehlich 1849 236 | 8.1 catule O | in aptire MS. 4 a. 1463 : inaptire Friedrich 1908 78 | desine ah ineptire Heinsius (†1681) 1742 635
8.2
et quod uides perisse, perditum ducas.
 
 
duce dub. Heinsius (†1681) 1742 635
8.3
fulsere quondam candidi tibi soles
 
 
8.4
cum uentitabas, quo puella ducebat,
 
 
uentilabas Radke 1995 254 | quo R2mG2 : quod OGR | dicebat Dousa filius 1592 22, item Broukhusius 1702 319
8.5
amata nobis, quantum amabitur nulla.
 
 
8.5 del. Hand 1809 92 | uobis Fruterius (†1566) 1584 129 et 1605a 400, Falcoburgius teste Heinsio 1646-81, Baehrens 1874 11 et 42 : tantum (cfr. 37.12) Schoell 1880 489, iterum coni. Trappes-Lomax 2007 50
8.6
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
 
 
tum R2 : cum OGR : quom MS. 38 a. 1465 ca., ed. 1472 : tam Scaliger 1577a
8.7
quae tu uolebas nec puella nolebat.
 
 
 
8.8
fulsere uere candidi tibi soles.
 
 
uersum del. Trappes-Lomax 2007 50 | candid≡i G1 (ante secundam litteram i aliquid erasum est, at ipse G apicem super eandem i addidit)
8.9
nunc iam illa non uult: tu quoque impote<ns noli>,
 
 
non OGR : ne 'alii' probante Marcilio 1604 | uolt scr. Ellis 1878 || impote<ns noli> Avancius 1495 3r, iterum coni. Statius 1566 : inpote O : impote GR : impotens MS. 59 a. 1450 ut uid., MS. 122 a. 1460, MSS. 10 et 49 a. 1460 ca. : inpotens <es> MS. 47 a. 1465 ca. et imp- scribens ed. 1472 : impote<ns iam nunc> damn. Avancius 1495 3r, impote<s iam nunc> suo ut uid. Marte coni. Spengel 1827 14 : haud potis. <quare> Ald. 1502 : impotens <esto> Ald. 1515 : haud potes. <quare> Muretus 1554 in contextu : impote<ns ne sis> Scaliger 1577 10 : potens <noli> Ferrari ca. 1530-1586 a : impote es ... dub. Livineius (†1599) 1621 : im [i.e. eam] potes nolle? Meleager 1618 16 : impotens <es: nec> Gebhardus 1618 : impote<m mentis> Heinsius (†1681) 1742 635 : ipse te <refer> Vossius 1684 : ipse te <reduc> Vossius 1684 in comm. : ut potes noli Schrader ante 1784 78v : impetra hoc a te Froehlich 1849 236 : impotes <uelle> Schlesier 1850 : impet<e insano> Heyse 1855 : impotens <uoti> Agar 1925 172 | tuque inepte <nec noli> (<iam nolis> male Statio attrib. Sillig 1823) dub. Statius 1566 : tuque, iam potens, <nolis> Barthius (†1658) 1827 114 : tuque, ni potes, <noli> Heyse (†1884) 1889 : tu neque impotens <quaere> Giardina 2012 221 | iam nunc et illa non uult, tu quoque <et noli (-is Puccius 1502p 1502vi)> Pontanus teste nescio quo (Basilio Zancho?) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae (Ald. III 20), Puccius 1502b 1502m 1502p 1502vi, MS. 120 s. XVI : nunc iam illa non uolt, tu aeque inepte, <sis, noli> Corradinus de Allio 1738 | 8.9-10 tu quoque impotens <es> nec / quae <te> fugit B. Guarinus (†1503) 1521 : tuque <inepte et> impos ne- / que quae fugit Vossius 1684 in comm.
8.10
nec quae fugit sectare, nec miser uiue,
 
 
nec que GR2 : necque OR
8.11
sed obstinata mente perfer, obdura.
 
 
 
8.12
uale, puella. iam Catullus obdurat,
 
 
 
8.13
nec te requiret, nec rogabit inuitam;
 
 
 
8.14
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
 
 
quum Scaliger 1577a | nulla OGR : nulli Calphurnius 1481, iterum coni. ut uid. Birt 1904 444 (-ei Rossberg 1877a 841) : molli nescio quis (Basilius Zanchus?) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae (Ald. III 20) : nullam (ante 8.16 noctem) Heinsius (†1681) 1742 635, Vossius 1684 : nullo Landor 1842 344
8.15
scelesta, uae te, quae tibi manet uita?
 
 
8.15 post 8.18 transp. G. Richter 1864 | uae te Meleager 1618 27 : ne te (teque OR, te quae GR2) OGR : nec te MS. 71 a. 1453 ante correctionem, MSS. nescio qui teste Statio 1566 : rere MS. 52 a. 1467, unde re re Owen 1890 312 : te ne manus prima in MS. 52 a. 1467 conscripto, prima ut uid. manus in MS. 48 ca. a. 1475 conscripto, Parthenius 1485 : téne Ald. 1502 : ue tibi recentior nisi fallor manus in MS. 64 post a. 1467 conscripto, manus prima in MS. 102 saeculo nisi fallor decimo sexto scribens : quae nunc liber Mureti 1554 (uide infra) : tu ne MS 120 s. XVI, ed. Parisiensis a. 1528 et Basileensis a. 1530 teste Haupt 1841 6 : nocte Avancius 1535, Statius 1566 : lena Falcoburgius teste Heinsio 1646-81 : quae nunc liber uetus teste Mureto (uide infra) : noctem Heinsius (†1681) 1742 635, Vossius 1684 : nunc te male Mureti libro attrib. et prob. Spengel 1827 6 : iam ede Sillig 1830 272 : nullo Landor 1842 344 : nosce Heyse 1855 : inepte Pohl 1860 36 : quae te Pleitner 1876 104 : anenti Bury 1885 271 : ut ante Housman 1889 viii : ne tu A. Palmer 1896 : nempe Birt 1904 444 : luce Zenger 1913 225 : inante Agar 1925 172 : sine me Giardina 1997-2000 143 | qua Landor 1842 344, nescio an typothetae errore | tibi OGR : dehinc Hand 1809 43 : te ibi Haupt 1841 10, Pleitner 1876 104 : te tum 'in excerptis Putschii' teste Haupt 1841 10 | tibi imminet Santenius ('Santenus ad Balbum' teste Sillig 1823) | scelesta que te, que te iam manet uita? Pontanus teste nescio quo saec. XVI (Basilio Zancho?) in Ald. 1502 Bibl. Vat. (Ald. III 20), Puccius 1502b 1502m 1502p 1502v 1502vi (tantum te iam habet Puccius 1502oa) : scelesta ue tibi que te manet uita recentior nisi fallor manus in MS. 64 post a. 1467 conscripto, manus prima in MS. 102 saeculo nisi fallor decimo sexto scribens : scelesta, quae nunc, quae tibi manet uita? 'habui puer librum ueterem, in quo memini uersum hunc ita scriptum esse' Muretus 1554 : scelesta, noctem. quae dehinc manet uita? Hand 1809 43 : scelesta, quae te, uae tibi, manet uita? Froehlich 1849 236 (cfr. 64.196), iterum coni. Pohl 1860 35 : scelesta, quae te caelibem manet uita! aut potius scelesta, ne te caelibis manet uita! Slater 1913 125 : quae te, scelesta (uae tibi!) manet uita? Trappes-Lomax 2007 51
8.16
quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
 
 
adhibit O
8.17
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
 
 
quoius scr. C.H. Weise 1843
8.18
quem basiabis? cui labella mordebis?
 
 
cui GR : cum O : quoi Scaliger 1577a
8.19
at tu, Catulle, destinatus obdura.
 
 
at OGR : a Pleitner 1876 59 | catulle O : Catulled typothetae errore Turnebus 1565 174, qui ibidem etiam Catulle scripsit | obstinatus damn. Avancius 1495 3r et Em. 1500 2r, scripsit 1535, nescio an iam MSS. recentiores | Catulle, mente obstinata obdura coniecit Schrader ante 1784 79r, ut ipse censuit, 'male'
 
 
 
9.1
Verani, omnibus e meis amicis
 
 
uerani MS. 19 a. 1450 ca., MS. 46 a. 1460 : ueranni OGR : ueramni MS. 58 a. 1430 ca., MS. 84 ca. a. 1450 ut uid., MS. 3 a. 1455 ca. : uerrani MS. 31 a. 1457 | e meis GR : meis O : o meis Baehrens 1885, iterum coni. Radke 1995 254 : eminens Weber 1890 143
9.2
antistans mihi milibus trecentis,
 
 
antistans ut uid. iam MS. 118 a. 1465 ca., Politianus 1472-94, Avancius 1495 2v : antistas OGR, def. Radke 1995 254 : antistes MS. 109 a. 1430 ca., MSS. 45 et 47 a. 1465 ca., MS. 118 a. 1465 ca. ut uid. : antestans 'sunt qui legant' ita Palladius 1500, profecto typothetae culpa, ubi Palladius 1496 antistans scripserat : qui antistas Puccius 1502b 1502m 1502vi : qui antistans Puccius 1502v | millibus GR
9.3
uenistine domum ad tuos penates
 
 
 
9.4
fratresque unanimos anumque matrem?
 
 
unanimos MS. 122 a. 1460, Faernus (†1561) 1566 : uno animo OGR : unanimes MS. 46 a. 1460, 'codex meus antiquus ac codex christofori' teste Avancio 1495 2v | anumque Faernus (†1561) 1566, iterum coni. ut uid. Vossius 1684 ('rescripsimus') et Heinsius (†1681) 1646-81 et 1742 636 : sanamque O : suamque GR : al’ sanam G1R2 : tuam Calphurnius 1481, tuamque MS. 45 a. 1465 ca., nescioqui damnante Avancio 1495 2v, scr. Ald. 1502, B. Guarinus (†1503) 1521 : senemque Avancius 1495 2v : nouamque se in litura codicis manu scripti (sc. Colbertini) uidisse ratus est Marcilius 1604 : piamque Passeratius 1608 : bonamque Hoeufft 1807.8 5, iterum coni. A. Palmer 1891 7
9.5
uenisti. o mihi nuntii beati!
 
 
nuncii OG | uenisti o mihi, nuntii beati! ita interpungendum esse censuit Weber 1890 144
9.6
uisam te incolumem audiamque Hiberum
 
 
incolumen Vossius 1684 in contextu
9.7
narrantem loca, facta, nationes,
 
 
9.8
ut mos est tuus, applicansque collum
 
 
tuis R, corr. R2 | collo nescio quis (Basilius Zanchi?) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae (Ald. III 20)
9.9
iucundum os oculosque sauiabor.
 
 
iocundum OGR | sauiabor Lachmann 1816 206 (suabiabor iam MS. 78 a. 1423, MS. 46 a. 1460, suauiabor MS. 122 a. 1460, MS. 4 a. 1463) : suabior OGR
9.10
o quantum est hominum beatiorum,
 
 
 
9.11
quid me laetius est beatiusue?
 
 
lecius G | carmen 27 huc coniunxit Froehlich 1849 236, item denuo Herrmann 1957 et 1957a 677
 
 
 
10.1
Varus me meus ad suos amores
 
 
Varus MS. 84 a. 1450 ca. ut uid., MS. 1 a. 1451, MS. 73 post a. 1450, MS. 56 a. 1465 ca. : uarius OGR, def. Weichert 1836 : Varrus MS. 46 a. 1460, MS. 38 a. 1465 ca. | meus R2mG2 et suprascr. iam G1 : mens OGR
10.2
uisum duxerat e foro otiosum,
 
 
uisum OGR : fessum Schrader ante 1784 79r | ociosum GR2 : occiosum OR
10.3
scortillum, ut mihi tum repente uisum est,
 
 
ut om. Ald. 1502 | tum GR2 : tunc OR : cum Ald. 1502
10.4
non sane illepidum neque inuenustum.
 
 
inlepidum G, corr. G2 | nec male editionibus Reginensi (a. 1481) et Brixianae (id est, Parthenii a. 1485) ascripsit Sillig 1823
10.5
huc ut uenimus, incidere nobis
 
 
 
10.6
sermones uarii, in quibus, quid esset
 
 
 
10.7
iam Bithynia, quomodo se haberet
 
 
iam bithynia MS. 116 ca. a. 1465 ut uid., Parthenius 1485, iam bithynnia iam ed. 1472 : iarbithinia O : iam bithinia GR : nam Bithynia nescio quis teste MS 119 a. 1530, iterum coni. Earle 1903 270 | quomodo <ops> Vossius 1684 : quomodo <os> Burmannus 1734 3 | se MS. 116 ca. a. 1465 ut uid., ed. 1472 : posse OGR
10.8
et quonam mihi profuisset aere.
 
 
et quoniam OGR, al’ quonam G1R2m1 : et quantum MS. 52 a. 1467 : et quanto B. Guarinus (†1503) 1521, Petreius 1528 ca. : ecquonam dub. Statius 1566 : quantonam MS. 120 s. XVI : et quanam dub. Vossius 1684 in comm. | ęre MS. 46 a. 1460 : here OGR : e re 'multos annos fuit quum legeremus' Scaliger 1600 15 : ab re dub. Vossius 1684 in comm.
10.9
respondi id quod erat, nihil neque ipsis
 
 
etiam ante id interpungendum esse docent Goold 1958 104, Lyne et Trappes-Lomax 2007 53 | nichil OGR (litteram c eras. G2) : mihi Calphurnius 1481, manus prima in MS. 44 a. 1474 iam exarato, Statius 1566 | al’ neque ipsis G1R2 : neque nec in ipsis OGR : neque in ipsis mG2 : al' nihil neque nec in ipsis et deinde al' nec ipsis suprascr. m2 : nec ipsis MSS. 46 et 122 a. 1460, Puteolanus 1473, Avancius Em. 1500 2r, at damn. Avancius 1495 2v : nec ipsi Avancius 1495 2v, B. Guarinus (†1503) 1521, Statius 1566 : neque ipsi Ald. 1502, Heinsius (†1681) 1742 636 : in ipsis Conington 1861, in ipsi male Coningtoni attribuit nescio quis : lucelli Baehrens 1874 42 : negoti aut necoti Peiper 1875 24 : mihi ipsei Pleitner 1876 104, mihi ipsi iterum coni. Heyworth 1998 88 : peculi Housman 1886-1936 : dapis nunc Hermes 1888 10 : fuisse Trappes-Lomax 2007 54 | nihilmet ipsis codex Hieronymi Commelini probante Vossio 1684 : mihi nec ipsi Statius 1566, prob. Gaertner 2007 15 : ibi neque ipsis Hand 1809 46 | 10.9-10 mihi neque ipsi / hoc praetore fuisse nec Traube 1883 7
10.10
nec praetoribus esse nec cohorti,
 
 
10.10 del. Trappes-Lomax 2007 54 | nec () om. R, al’ nec R2 : hinc Froehlich 1849 237 : nunc coni. dub. Ellis 1867 in app. et Westphal 1867 184, iterum coni. R. Richter 1881 14 : iam B. Schmidt 1887 : hic Giri 1894 76, hic aut heic iterum coni. Vasis 1924 387 | pretoribus OGR : quaestoribus dub. Muretus 1554 : lictoribus MS 120 s. XVI, Latini (†1593) 1677, 'cogitaueram aliquando' ita Burmannus 1734 5 : praeconibus Marcilius 1604 6 | his praetoribu' cesse Meleager 1618 17 : hoc praetore fuisse Traube 1883 7 : praedatoribus esse Hermes 1888 10 : exactoribus esse McKie 2009 8 | 10.10-11 cohorti. / cur ... referret? sic interpunxit Munro 1878 30
10.11
cur quisquam caput unctius referret,
 
 
quur Scaliger 1577 11 et 1577a | referet R
10.12
praesertim quibus esset irrumator
 
 
praeter si Pleitner 1876 104 | quibu' suesset Pleitner 1849 10
10.13
praetor, nec faceret pili cohortem.
 
 
nec O : non GR : al’ nec G1R2 | facerent MS. 46 a. 1460, MS. 56 a. 1465 ca., Scaliger 1577a, damn. Barthius († 1658) 1827 117 : facere MS. 21 a. 1457 | non facerent MS. 52 a. 1467 : num facerent Gronovius 1656 553 : non faciens Gronouius 1656 553 : non facere et Pleitner 1849 10
10.14
at certe tamen' inquiunt 'quod illic
 
 
inquiunt OGR : inquit id Turnebus 1565 60v : inquiit Scaliger 1577 12 et 1577a
10.15
natum dicitur esse, comparasti
 
 
notum MSS. 14 et 17 a. 1495 ca., item suo ut uid. Marte Meleager 1618 17 : multum Monse 1895 3 | esse OGR : aere Calphurnius 1481 : asse dub. Statius 1566 | nasci dicitur, ipse comparasti Trappes-Lomax 2007 55
10.16
ad lecticam homines.' ego ut puellae
 
 
lecticam MS. 8 a. 1412 : leticam ORmG2 : letictam G : leticiam G1 | homines Puccius 1502b 1502m 1502vi : hominis OGR : hominum Sabellicus 1490-93 10r, at 'nuper impressum legimus' ita damnauit Avancius 1495 2v
10.17
unum me facerem beatiorum,
 
 
unum OGR : unctum Maehly 1871 344 : iamiam Peiper 1875 24 | beatiorum MS. 15 ante a. 1479, Avancius 1495 2v codicum ope, ut uid., at male codici Cuiaciano (i.e. codici MS. 52) et Statii codicibus attrib. Handius 1809 52 : beatorem O : beatiorem GR
10.18
non' inquam 'mihi tam fuit maligne,
 
 
 
10.19
ut, prouincia quod mala incidisset,
 
 
quod mala OGR : quae mala MS. 71 a. 1453 : qui male MS. 97 ante a. 1466 : qui mala MSS. nonnulli teste Statio 1566 : quae male Puteolanus 1473, damn. Avancius 1495 2v : si mala Puccius 1502b 1502m 1502p 1502vi, MS. 120 x. XVI : quod male Avancius 1535 : quum mala dub. Statius 1566, Hand 1809 53 : quam mala Statio attribuit nescio quis
10.20
non possem octo homines parare rectos.'
 
 
possim MS. 47 a. 1460 | homines OGR : Midas Vossius 1684
10.21
at mi nullus erat nec hic neque illic,
 
 
erant Vossius 1684 in contexto, profecto typothetae errore | nc hi neq3 ( = nec hic neque ? ) O : nec hic neque G : neque hic neque MS. 129a a. 1450 ca. : nec hic nec MS. 31 a. 1457, Vossius 1684 | neque hinc neque illinc nescio quis teste MS 119 a. 1530
10.22
fractum qui ueteris pedem grabati
 
 
fractum qui MS. 129a a. 1450 ca. : fractumque OGR
10.23
in collo sibi collocare posset.
 
 
 
10.24
hic illa, ut decuit cinaediorem,
 
 
haec MS. 120 s. XVI | decuit MS. 52 a. 1467 : docuit OGR : docui MS 120 s. XVI | sinediorem O : dicaciorem Eldick 1785
10.25
quaeso' inquit mihi, 'mi Catulle, paulum
 
 
quaero Nisbet 1978 94 | inquid O | inquit mihi 'mi O. Skutsch 1976 19 : inquit 'mihi, mi Statius 1566 | paululum Statius 1566
10.26
istos commoda: nam uolo ad Serapim
 
 
istaec Nisbet 1978 94 | cōmoda nam G : comodā nā O : comoda nam R (-mm- R2) : commoda non MS. 58 a. 1430 ca. : commodita prima nisi fallor manus in marg. MS. 48 ca. a. 1475 scribens, B. Guarinus (†1503) 1521, Ald. 1502 : commodo nam Scaliger 1577 13 et 1577a : commoda: iam Passeratius 1608 : commodo: enim Barthius (†1658) 1827 118 : commoda. enim Burmannus 1734 10 : commode: nam dub. Doering 1792 in app. : commodum enim Hand 1809 54 : da; modo nam Doering 1834 (da. modo nam iterum coni. dub. Munro 1878 34) : commoda: eram Landor ap. Ellis 1867 310 : 'quomodonam?' dub. Ellis 1867 : commode enim L. Mueller 1870 xv, iterum coni. dub. Munro 1878 34 : commodulum Macnaghten & Ramsay 1899 : crastina nam Trappes-Lomax 2002 | istos nam uolo commodum et istos nam uolo commode coni. et damn. ipse Housman 1886-1936 : istos, nam uolo, commoda Housman 1886-1936 : istos: commodum enim: uolo ita interpunxit Postgate 1888 230 : istos: commoda nam uolo ita Lenchantin de Gubernatis 1928 : istis consule: nam uolo (nam modo male Zengerio attrib. nescio quis) coni. Zenger 1913 226 | adserapini O : ad sarapim GR, ser- R2, al’ e G2 : ad serapim m : ad serapin Parthenius 1485 : (ad) sarapin Parthenius 1485 in comm., Trappes-Lomax 2007 57 : ad Serapis 'in quibusdam est' probante Mureto 1554, at Baehrensio male attrib. Schwabe 1886 : ad sarapis Baehrens 1876 | istos. nam uolo commode ad Serapin Statius 1566 : da istos commodo, nam uolo ad Sarapim Agar 1925 275
10.27
deferri.' 'minime' inquii puellae,
 
 
al’ deferri R2m1G2 : deserti OGR : me ferri Kokoszkiewicz 2007a 443-4 | minime prima nisi fallor manus in marg. MS. 48 ca. a. 1475 conscripto, Ald. 1502, Pontanus teste Petreio 1528 ca. (-mae), iterum coniecit ut uid. Cornelissen 1878 306 : mane OGR : mane me MS. 8 a. 1412, MS. 22 a. 1400-1425 ca., prob. Vossius 1684 in comm. (mane, me Hand 1809 56) : mane tum manus prima in MS. 44 a. 1474 iam exarato, Puccius 1502m 1502oa 1502ob 1502v 1502vi : me ne tu MS 120 s. XVI : manedum dub. Passerat 1608 : itane? dub. Heinsius 1646-81 : mi anime Bergk 1857 (at mi anima Bergkio attribuit Agar 1925 173) : meminei dub. Munro 1878 34-5 : mane em Baehrens 1885 : male mi Busche 1894 393 : male me Tucker 1910 3 : uenia me Agar 1925 173 : itane me dub. Verdière 1955-56 96 | deferri.' 'mane ] ferri mane.' 'mane aut me deferri.' 'mane B. Guarinus (†1503) 1521 : ferri mane.' 'mea Avancius 1535 | inquii MS. 44 a. 1474, 'alii legunt ... ' ita Parthenius 1485 in comm., prob. Giri 1894 80 : inquid O : inquit GR : inquio manus prima in MS 44 a. 1474, Parthenius 1485 | 'post inquio puellae fenestra sequitur in codice uetusto' A. Guarinus 1521 : lacunam unius uersus indicauit Lachmann 1829
10.28
istud quod modo dixeram me habere -
 
 
istud OGR : est id Cornelissen 1878 306
10.29
fugit me ratio - meus sodalis -
 
 
meus R2mG2 : mens OGR
10.30
Cinna est Gaius - is sibi parauit.
 
 
cinna est Caius Puteolanus 1473, 'fidei minus profligatae codices quidam' probante Sabellico 1490-93 10r : cuma est grauis OGR : est cinna grauis 'codex meus' teste Avancio 1495 2v : Cinna est grauis Calphurnius 1481 : Cinna erat grauis Heyse 1855 : Cinna est Gauius Ribbeck 1862 378 | Cinna est, Gaius, is ita interpunxit Morgenstern 1894 xiv : (Cinna est Gaius is) ita Housman 1930
10.31
uerum utrum illius an mei, quid ad me?
 
 
uerum utrum OGR : uerumne libri quidam meliores probante Vossio 1684 | ad MS. 129a a. 1450 ca., MS. 40 a. 1453, secunda manus in MS. 31 a. 1457-1463 scribens, MS. 46 a. 1460 : a OGR | quid ad rem? Eldick 1785
10.32
utor tam bene quam mihi pararim.
 
 
10.32 del. Trappes-Lomax 2007 57-8 | quam OGR : ceu Eldick 1785, iterum coni. Baehrens 1876 | quam ipse si Baehrens 1885 | pararim OGR : pararem damn. Avancius 1495 2v : parassem A. Guarinus 1521 : paratis Statius 1566 : parasse 'Vet. lib.' teste Passeratio 1608 : parassim dub. Passeratius 1608 | quae mihi parauit liber Vossii recentior probante Vossio 1684
10.33
sed tu insulsa male et molesta uiuis,
 
 
sed OGR : at dub. Fruterius (†1566) 1605 382 | tu insulsa MS. 129a a. 1450 ca., MS. 122 a. 1460 : tulsa O : tu insula GR : tu inuisa Vossius 1684 : tu salsa (ante male) Schrader 1776 14-15 collaudans Hor. Ser. 1.9.65, ita etiam Schrader ante 1784 31r et 66r et 79v : tu mulsa Baehrens 1876 | mane G, malle G1, corr. G2 : mala MS. 46 a. 1460, A. Guarinus 1521 : uale Heinsius (†1681) 1646-81 et 1742 637 | insulsa sale dub. Eldick 1785 | et OGR : hac secunda manus in MS. 31 a. 1457-1463, unde etiam MS. 4 a. 1463 : ac MS. 49 a. 1460, primo scribere uoluit ut uid. secunda manus in MS. 4 fere a. 1463-1525 scribens (at postea clare et scripsit), unde Lachmann 1829 | molesta uiuis GR : molesta niuis O : moleste uiuis MS. 15 ante a. 1479 : nimis molesta es Puccius 1502b 1502m 1502oa 1502ob 1502v 1502vi, nescio quis s. XVI (Basilius Zanchi?) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae (Ald. III 20), Latini (†1593) 1677 : molesta nimis es MS 120 s. XVI : molesta uiuas dub. Fruterius (†1566) 1605 382, iterum coni. ut uid. Schrader ante 1784 66v : molesta amicis dub. Heinsius 1646-81 : molesta ubiuis dub. Heinsius (†1681) 1646-81 et 1742 637 : molesta cuiuis dub. Heinsius (†1681) 1742 637, iterum coni. Monse 1895 3 : molesta uiue Burmannus 1734 12 : molesta, uerbis Eldick 1785 : molesta abibis Busche 1894 394
10.34
per quam non licet esse neglegentem.'
 
 
negligenti Dousa filius 1592 23 | 51.13-16 inter hoc et sequens carmen inserendos esse censuit Earle 1903 271
 
 
 
11.1
Furi et Aureli, comites Catulli,
 
 
 
11.2
siue in extremos penetrabit Indos,
 
 
penetrabit Puteolanus 1473 : penetrauit OGR : penetrarit Ald. 1502 : penetraret MS. 120 s. XVI | Iindos (i.e. ii-) R, corr. R2
11.3
litus ut longe resonans Eoa
 
 
longe ubi littus ed. 1472, et id uolebat profecto Latini (†1593) 1677, cui editor littus longe ubi attribuit | ubi R2 | resonans Statius 1566, Verg. Geo. 1.358 collaudans : resonante OGR | coa O | littus ubi longe sonante Eoa dub. Marcilius 1604 6
11.4
    tunditur unda,
 
 
 
11.5
siue in Hyrcanos Arabasue molles,
 
 
hircanos O | arabas ue O, arabasue maluit G.Ph.E. Wagner 1833 : arabaes que G : arabasque MSS. recentiores nonnulli ut uid. : arabesque R : arabesue male G.Ph.E. Wagnero attribuit Schwabe 1866 | molleis Ald. 1502
11.6
seu Sacas sagittiferosue Parthos,
 
 
seu MS. 45 a. 1465 ca., MS. 52 a. 1467 : siue OGR | sacas ed. 1472 : sagax OGR : sagas MS. 8 a. 1412 | sagitiferos ue O : sagittiferos que MS. 8 a. 1412, sagitiferosque MS. 22 a. 1400-1425 : sagittiferos que MS. 75 a. 1465 ca., sagittiferosque Calphurnius 1481 : cotiriferosque male MS. Dresdensi (codici MS. 15) et editioni Regiensi attribuit Sillig 1823 : pharetriferosue (-os ve 1502vi) Puccius 1502b 1502m 1502vi : coritiferosque Passeratius 1608 | Sacas sagittiferosue Parthos ] Sacas Parthosque feros sagittis 'uiri alioquin et eloquentia et summa eruditione praecellentes ueronensium omnium amantissimique' teste Avancio 1495 3v, id est, Sabellicus, at Sabellicus 1490-93 10r partosque scripsit
11.7
siue qua septemgeminus colorat
 
 
siue qua MS. 122 a. 1460 : siueq(ue) O : siue que GR (siue quae Statius 1566) : siue qui MS. 8 a. 1412 : siue quis 'libri antiqui' teste Vossio 1684 | septē geminus OG
11.8
    aequora Nilus,
 
 
epra O : corpora dub. Schrader ante 1784 79v, iterum coni. dub. Ellis 1889
11.9
siue trans altas gradietur Alpes
 
 
sui O | translatas MS. 8 a. 1412, MS. 119 a. 1430 ca., trans latas MS. 49 a. 1460 ca., Puccius 1502b 1502m 1502vi : traslatas Puteolanus 1473 | gratietur R, corr. R1 : graderetur MS 120 s. XVI, Latini (†1593) 1677 | alpeis Ald. 1502
11.10
Caesaris uisens monumenta magni,
 
 
uidens MS. 8 a. 1412 : nitens Ellis 1889 | monumenta prob. Statius 1566, profecto iam scripserunt alii antea : monimenta OGR
11.11
Gallicum Rhenum, horribile aequor ulti -
 
 
Gallicum <et> MS. 15 ante a. 1479 | renū O | horribile aequor, Haupt 1841 27 : horribilesque OGR, def. Giri 1894 85-9 : horribiles R2m : horribiles in Itali teste Lachmann 1829 : horribilesque et MS 10a a. 1465 : horribilesque in MSS. nescio qui teste Haupt 1841 25 : horribiles (-is Vossius 1684 in contextu) et MS. 46 a. 1460, ed. 1472 : horribileis ad Landor 1842 346 : horribilem salum Munro 1859 289, unde horribilem et salum A. Allen 1972 : horribilem usque ad Conington 1861 : horribilem insulam Ellis 1867 : horribilem sequi Ellis 1889 et Housman 1889 ix : horribilem fretum Everett 1889 293 : horribiles quoque Maunde Thompson 1900 78, iterum coni. Wilkinson 1977 : horrida tescua Garrod 1912 78 : horribilem ecsul Richmond 1919 136 : horribilem sinum aut uicem Agar 1925 174 : horribilem niue Meurig Davies 1950 : horribilem gelu Hudson-Williams 1952 : horribiles <us>que Ronconi 1957 : horribilem usque, in Ronconi 1957a : horribile<m orbi>s Pennisi 1961 : horribiles uitro Della Corte 1977, iterum coni. McKie 1984 | 11.11-12 ulti- / -mosque R2mG2, def. Giri 1894 85-9 : / uitimosque O : / ultimosque GR | Gallias et horribiles Britannos, / ultima rerum Trappes-Lomax 2002a 74 | horribilesque Celtas / atque Froehlich 1849 238 : horribilesque in ultimo / orbe Maehly 1871 344 : horribilesque uitro in / usque et horribilesque uisu in / usque et horribilesque uitri / more etiam proposuerat A. Palmer teste A. Palmer 1896 in app. : horribilesque uultu in / usque A. Palmer 1896 : horribiles citroque ult- / roque dub. Ellis 1904 in app.
11.12
   mosque Britannos,
 
 
 
11.13
omnia haec, quacumque feret uoluntas
 
 
omnia hec OGR : haec fere et Froehlich 1849 238 | quacumque Nisbet 1978 95 : quecumque OGR : quocunque Puccius 1502m 1502v 1502vi, iterum coni. dub. Ellis 1876 : quodcumque dub. Nisbet 1978 95 | feret MS. 122 a. 1460 : fere OGR
11.14
caelitum, temptare simul parati,
 
 
 
11.15
pauca nuntiate meae puellae
 
 
nunciare O : nūciate G : nunc aite 'uiri alioquin et eloquentia et summa eruditione praecellentes ueronensium omnium amantissimique' Avancius 1495 3v, id est, Sabellicus 1490-93 10r
11.16
   non bona dicta.
 
 
bene MS. 15 ante a. 1479
11.17
cum suis uiuat ualeatque moechis,
 
 
 
11.18
quos simul complexa tenet trecentos,
 
 
 
11.19
nullum amans uere, sed identidem omnium
 
 
 
11.20
   ilia rumpens,
 
 
 
11.21
nec meum respectet, ut ante, amorem,
 
 
respectet ut OGR : speret uelut manus prima in marg. MS. 129a ca. a. 1450 scribens, Puccius 1502 1502m 1502v 1502vi, nescio quis s. XVI (Basilius Zanchi?) in ald. 1502 Bibl. Vat. (Ald. III 20) : spectet uelut Puteolanus 1473 : speret (ut) Latini (†1593) 1677
11.22
qui illius culpa cecidit, uelut prati
 
 
qui MS. 46 a. 1460 : cui OGR | cecidi Pluygers 1873 59 | parati 'sic exigente metro' Heinsius (†1681) 1742 637
11.23
ultimi flos, praeter eunte postquam
 
 
ultimus Puteolanus 1473 | praeter eunte L. Mueller 1870 xvi | posquam MS. 4 a. 1463 | 11.23-24 unum uersum faciunt OGRm : distinxit G2, eradens partem tituli carminis 12
11.24
   tactus aratro est.
 
 
fractus 'Vetustissimum exemplar Thuanaeum in quo hoc Catulli carmen variorum epigrammatis subjungitur' probante Vossio 1684 in comm., MS. 46 a. 1460, Ramler 1793 : tractus MS. 51 a. 1440-1442, libri nonnulli teste Vossio 1684 : stratus dub. Vossius 1684
 
 
 
12.1
Marrucine Asini, manu sinistra
 
 
marrucine Parthenius 1485 : matrucine OGR : al’ matrutine G1 : inter cenam Christophorus Papallis probante Avancio 1495 2v, 'fere omnes codices' ita Avancius Em. 1500 2r, 'legunt ex A.C.' Colocius in Vat. Inc. III 19
12.2
non belle uteris: in ioco atque uino
 
 
ioco GR : loco O : al’ loco G1R2 : toro dub. Schrader ante 1784 80r | utque Tucker 1910 2 | post uteris fortiter interpunxit Calphurnius 1481, item R. Klotz 1859 v : post uino Ald. 1502
12.3
tollis lintea neglegentiorum.
 
 
linthea neglegēciorum O | 12.12-15 huc transp. Scaliger teste Schwabe 1866
12.4
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte,
 
 
salsum G : falsum al’ salsum O : falsum R : al’ salsum R2
12.5
quamuis sordida res et inuenusta est.
 
 
quam uis (i.e. quam uiolentia) Doederlein 1860 | quam sit sordida res et inuenusta Avancius 1535, iterum coni. ut uid. Clumper 1850 147
12.6
non credis mihi? crede Pollioni
 
 
 
12.7
fratri, qui tua furta uel talento
 
 
frater O | uel talento OGR : uite lenta Pluygers 1873 61 : fuste lento Baehrens 1876
12.8
mutari uelit: est enim leporum
 
 
mulctari nescio quis (fort. B. Zanchi) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae 'Ald. III 20', qui est profecto liber Vaticanus ille cui multari attribuit probans Vossius 1684; multari iterum coni. ut uid. Pleitner 1876 106 | uoluit O
12.9
differtus puer ac facetiarum.
 
 
difertus dub. Passeratius 1608 (differtus male Pastrengico attribuitur, at cfr. McKie 2009 8-9), prob. (nisi ipse coni.) Vossius 1684 : dissertus O : disertus GR : multorum Pleitner 1858 23 : omnium Leutsch 1867 : diserte dub. Peiper 1875 25 (ante puer), iterum coni. D.F.S. Thomson 1978 (ante pater) : disertim dub. Peiper 1875 25 (ante puer) : expertus Pleitner 1876 106 : ducentum (ante puer) dub. Munro 1878 39 et 41 : decentum Richards 1895 304 : diuersus Macnaghten & Cornish 1899 98, at H.V.M. (i.e. profecto H.V. Macnaghten) teste Cornish 1913 : dis ortus Richmond 1913 | puer OGR : pater Calphurnius 1481, et ‘uetus codex’ secundum adn. in MS Marc. lat. 12.128, 'in quibusdam libris legitur' teste Vossio 1684, iterum coni. Tucker 1910 2 | dispectus puero McKie 2009 13 | faceciarum O
12.10
quare aut hendecasyllabos trecentos
 
 
haud ed. Bipontina 1783 | endeca sillabos OGR : endecasillabos mG2
12.11
expecta, aut mihi linteum remitte,
 
 
lintheum O | remicte R
12.12
quod me non mouet aestimatione,
 
 
12.12-12.15 post 12.3 transposuisse Scaligerum refert ut uid. nescio quis (non Schwabe 1866) | 12.12 monet O | estimatione MS. 38 a. 1465 ca. : extimatione OGR
12.13
uerum est mnemosynum mei sodalis.
 
 
est mnemosinum MS. 122 a. 1460 (est mnemosi non Calphurnius 1481) : nemo ē (= est) sinū O : est nemo sinum GR : est mnemosynon Parthenius 1485 in comm. (mnemosynon litteris Graecis scribit Parthenius 1485 in contextu), iterum coni. Trappes-Lomax 2007 : ut mnemosynum Pleitner 1876 106 : est nemosynum Schulze 1909 268
12.14
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
 
 
settaba O : sethaba GR : Saetabe Vossius 1684 | ex hiberis ed. 1472, et profecto illinc MS. 108 a. 1479 (-eis Lachmann 1829) : exhibere OGR (ex Hibere def. Simpson 1886, dub. Cornish 1913) : ex Ibera (Hib- Vossio attribuit nescio quis) Vossius 1684 : ex Hibero dub. Owen 1893 in comm.
12.15
miserunt mihi muneri Fabullus
 
 
misserunt G, corr. G2 | al’ muneri G1R2 : numeri OGR
12.16
et Veranius: haec amem necesse est
 
 
hec OGR, al’ hoc R2 : hic MS. 15 ante a. 1479 | amem MS. 3 a. 1455 ca. : ameni OG : almeni R, -l- exp. R1
12.17
ut Veraniolum meum et Fabullum.
 
ut MS. 52 a. 1467, Bernardus Pisanus 1522 : et OGR
 
 
 
13.1
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
 
 
 
13.2
paucis (si tibi di fauent) diebus,
 
 
dij OGR | faxint 'est in quibusdam ueteribus libris' teste Vossio 1684, unde fauint Vossius 1684
13.3
si tecum attuleris bonam atque magnam
 
 
 
13.4
cenam, non sine candida puella
 
 
 
13.5
et uino et sale et omnibus cachinnis.
 
 
 
13.6
haec si, inquam, attuleris, uenuste noster,
 
 
quae si inquam 'et Achilles Statius in Vaticanis, nos vero in nostris invenimus exemplaribus' ita Vossius 1684, at Statius 1566 non quae, sed uenuste in codicibus manu scriptis repperierat : haec sei inquam Baehrens 1876 | inquam MS. 3 a. 1455 ca. : unquam OG (nisi forte imquam O) : umquam R | Fabulle noster Ald. 1515
13.7
cenabis bene; nam tui Catulli
 
 
bn R, corr. R2
13.8
plenus sacculus est - aranearum.
 
 
saculus OGR
13.9
sed contra accipies meros amores,
 
 
set R, corr. R2 | meros GR : meos O | odores Schrader ante 1784 80r : Amores Riese 1884
13.10
seu quid suauius elegantiusue est:
 
 
quid MS. 58 a. 1430 ca., MS. 73 post a. 1450, MS. 40 a. 1453, MS. 3 a. 1455 ca. : qui OGR : al’ quod R2m1G2 | seu quid ] queis quid aut queis nil Froehlich 1849 238 | eleganciusue O : elegantiusque Baehrens 1876 | est del. Hand 1809 60
13.11
nam unguentum dabo, quod meae puellae
 
 
iam Doederlein 1839 4
13.12
donarunt Veneres Cupidinesque,
 
 
 
13.13
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
 
 
olfaties R, corr. R2
13.14
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
 
 
ut del. Fruterius (†1566) 1605a 388
 
 
 
14.1
Ni te plus oculis meis amarem,
 
 
ni MS. 59 a. 1450 ut uid., MS. 84 a. 1450 ca. ut uid., MS. 46 a. 1460 (nei Lachmann 1829) : ne OGR
14.2
iucundissime Calue, munere isto
 
 
iocundissime OGR
14.3
odissem te odio Vatiniano.
 
 
uaciniano GR
14.4
nam quid feci ego quidue sum locutus,
 
 
loqutus R, corr. R2
14.5
cur me tot male perderes poetis?
 
 
cur OGR : ut Avancius 1495 2v | male MS. 45 a. 1465 ca., ed. 1472 : malis OGR : mali MS. 78 a. 1423
14.6
isti di mala multa dent clienti,
 
 
dij OGR | dent MSS. 46 et 122 a. 1460 : dant OGR
14.7
qui tantum tibi misit impiorum.
 
 
improborum Puccius 1502b 1502m 1502vi
14.8
quod si (ut suspicor) hoc nouom ac repertum
 
 
si ut OG1R : siue G | hoc nouum ac repertum OGR : hoc nouum aut repertum MS. 46 a. 1460 : hoc nouum hoc repertum MS. 4 a. 1463, quod postea in hoc nouum ac corr. ipse : hoc nouum est repertum MS. 47 a. 1465 ca. : hoc nouum et repertum MS. 15 ante a. 1479 : hoc nouum repertum Puccius 1502vi, iterum coni. dub. Hand 1809 61, Harrison 1998 89 : hoc nouum auriperdum Meleager 1618 19 (auripendum damnat Vossius 1684 in comm.) : hoc nouum ac refertum Vossius 1684 : hoc nouum irrepertum Martyni-Laguna 1790 654 : hoc graui aere partum Pleitner 1876 106 : hoc nouum ac refertum Most 1984 165-7 : hoc nouum his refertum Watt 2000 66 : hoc malis refertum dub. Trappes-Lomax 2007 65 : hoc nouum ac peramplum McKie 2009 17
14.9
munus dat tibi Sulla litterator,
 
sulla MS. 3 a. 1455 ca., Sylla Martianus Capella 3.229 : si illa OGR : syllo A. Guarinus 1521 : Sillo aut Silo 'optimum ... exemplar Palatinum' probante dub. Vossio 1684 in comm. | literator OGR
14.10
non est mi male, sed bene ac beate,
 
 
mi MS. 122 a. 1460 : michi OGR
14.11
quod non dispereunt tui labores.
 
 
 
14.12
di magni, horribilem et sacrum libellum!
 
 
dij OGR | magni OGR : boni Salmasius 1629 442a, profecto memoria lapsus | dii magni? horribilem et sacrum libellum? Passeratius 1608, fort. typothetae errore
14.13
quem tu scilicet ad tuum Catullum
 
 
si licet dub. Fruterius (†1566) 1605a 388
14.14
misti, continuo ut die periret
 
 
misti MS. 122 a. 1460 : misisti OGR : misti, <hoc> Watt 2000 66 | post continuo interpunxit ed. 1472, Statius 1566, McKie 2009 18, iam V teste Baehrens 1876 | die OGR : dein Baehrens 1876 : miser Halbertsma 1896 144, iterum coni. Kenney ap. Heyworth 1998 89, prob. Kokoszkiewicz 2007a 434 : diu McKie 2009 18 | perirem MS. 15 ante a. 1479 | die del. et exempli gratia continuo, ut periret ipsis coni. Heyworth 1998 89
14.15
Saturnalibus optimo dierum!
 
al’ optimo R2m1G2 : oppinio O : opimo GR : optimis MS. Cracov. Bibl. Jagellon. 3244 saec. XVII ineuntis
14.16
non non hoc tibi, false, sic abibit.
 
 
non non OGR : non modo secunda manus in MS. 31 inter annos 1457 et 1463 scribens, 'Reduxi priscam scripturam, quam in melioribus inveni exemplaribus' ita Vossius 1684 | hoc MS. 59 a. 1450 ut uid., MS. 84 a. 1450 ca., MS. 73 post a. 1450, MS. 3 a. 1455 : hec OGR | false OR : salse G : al’ salse R2 | sic MSS. 84 et 129a a. 1450 ca., MS. 73 post a. 1450, MS. 1 a. 1451, MS. 40 a. 1453 : fit OG : sit RmG2 | abibit R2mG2 : adhibit O : adbibit GR : habebit MS. 1 a. 1451
14.17
nam si luxerit, ad librariorum
 
 
luserit G, al’ luxerit G2 : lux erit Avancius 1535
14.18
curram scrinia, Caesios, Aquinos,
 
 
curram MS. 58 a. 1430 ca., MS. 84 a. 1450 ca., MS. 3 a. 1455 ca. : curam O : cur tam GR | scrinea RmG2 | Caesios OGR : sosios secunda manus in MS. 127, nisi fallor, non ante a. 1500 scribens | Aquinios Turnebus 1564 226v, iterum coni. ut uid. Gifanius 1565 438, prob. Weichert 1836 : Aquilos Herrmann 1957 et 1957a 678
14.19
Suffenum, omnia colligam uenena
 
 
suffenum MS. 116 a. 1465 ca. ut uid., manus recentior in MS. 118 ca. a. 1465 conscripto, manus nisi fallor prima in MS. 48 fere a. 1475 scribens, MS. 108 a. 1479 (suphenum ed. 1472) : suffenam OGR : Suffena MS. 83 a. 1465 : sufferam Hermes 1889 8
14.20
ac te his suppliciis remunerabor.
 
 
ac MS. 8 a. 1412 : hac OGR | tibi hiis supplitus O
14.21
uos hinc interea ualete abite
 
 
14.21-23 seiungere et forsitan carmini 14b aut 15 adiungere maluit nescio quis teste MS 119 a. 1530
14.22
illuc, unde malum pedem attulistis,
 
 
tulistis Scaliger 1577 15 et 1577a, male ut uid. editioni Aldinae attribuit nescio quis
14.23
saecli incommoda, pessimi poetae!
 
 
secli MS. 122 a. 1460 : seculi OGR | incommoda R2 : in cōmoda G : incomoda OR
 
 
 
14b.1
Si qui forte mearum ineptiarum
 
 
14b.1-2 'principium seiuncti ac imperfectissimi epigrammatis' esse indicat Avancius 1495 2v (si quis … scribens), eos seiunxit Puccius 1502m 1502p 1502vi, ‘in codice antiquo non leguntur hic’ nescio quis in MS Paris. Lat. 8458, similiter MS Romanus Corsin. 43. D. 20 : eos carminis 14 partem esse censuit Dornseiff 1936 347-8 : eos carminis 14 partem esse, at lacunam intercidere censuit C.H. Weise 1843 | 14b.1-2 post 1.9 inserere uisus est Latini (†1593) 1677, profecto editoris sui errore, cum ipse Latini eos ante 2b.1 transponere uoluisset : eos ante 2b.1 transposuit Pleitner 1858 : ante 2b.1 inseruit et 14b.1-2b.3 ut carmen integrum ante 2.1 collocauit R. Klotz 1859 xiiii-xv, item Pleitner 1876 68-98, Benoist 1879 et 1882 : ante 16.1 et 16.3-11 transp. Froehlich 1849 239: post 16.13 Ald. 1502 (prob. Kokoszkiewicz 2007 609-12) et B. Guarinus (†1503) 1521, item Hermes 1888 8 | si qua forte Ald. 1502, dissensit Kokoszkiewicz 2007 610-11 : sic qui forte Victorius 1521, Puccius teste Spengel 1827 24 : si cui Muretus 1554 1v : si ista fronte Hermes 1888 8
14b.2
lectores eritis manusque uestras
 
 
 
14b.3
non horrebitis admouere nobis …
 
 
ammouere O | post hunc uersum <paedicabo ego uos et irrumabo> suppleuit Vossius 1684 : <commendare uelim: legatis ipsis / Saturnalibus, optimo dierum. / tum nec Pergama saeua nec Mycenae, / ludi tum magis ac ioci placebunt> suppleuit, et huc 15.1 adiunxit Birt 1904 467 : post hunc uersum 16.1 et 16.3-11 addidit Froehlich 1849 239 : <non horrebitis admonere me id uos> suppl. Fay 1910 86, quod male Friedrichio attribuit nescio quis : <commendare licebit hos puellis / uestris hendecasyllabos, poetis / ut dicant male pessimis, bonisque, / uobis, non mihi, dent meros amores.> suppl. Pighi 1961 : <omnem ponite nunc seueritatem: / nam uersus ueniunt proteruiores.> suppl. Goold 1973
 
 
 
15.1
Commendo tibi me ac meos amores,
 
 
[c]omendo O | tibe G, corr. G2
15.2
Aureli. ueniam peto pudenter,
 
 
Arrumti Schmid 1974 242-3 | ueniam <at> dub. Doering 1788 in comm. : <at> ueniam male Doeringio attribuit Schwabe 1866 : <et> ueniam dub. Schwabe 1866 : ueniam <ac> Maehly 1871 345 | pudenter (cfr. 15.13) Maehly 1871 345, iterum coni. Peiper 1875 25 et Giri 1894 94 : pudentem OGR | pudentem peto G, transp. G2
15.3
ut si quicquam animo tuo cupisti,
 
 
 
15.4
quod castum expeteres et integellum,
 
 
 
15.5
conserues puerum mihi pudice,
 
 
pudicum Baehrens 1876
15.6
non dico a populo - nihil ueremur
 
 
 
15.7
istos, qui in platea modo huc modo illuc
 
 
 
15.8
in re praetereunt sua occupati -
 
 
in re Rm : inre OG2 : inte G | occupati GR2 : occupari OR
15.9
uerum a te metuo tuoque pene
 
 
me tuo OR, corr. R2
15.10
infesto pueris bonis malisque.
 
 
bonis MS. 122 a. 1460, MS. 49 ca. a. 1460 : bonisque OGR
15.11
quem tu qua lubet ut lubet moueto,
 
 
qualibet OGR, distinxit R2 : qualubet mG2 | ut libet ed. 1472 : ut al’ iubet O : ut iubet G, def. Giri 1894 94-5 : om. R, al’ ut iubet R2 : ut uelis dub. Statius 1566, ut lubet interpolatum esse aestimans | moueto GR : moneto O
15.12
quantum uis, ubi erit foris paratum;
 
 
ubi OGR : tibi nescio quis teste MS 119 a. 1530, MSS. nonnulli teste Statio 1566, MS. Maffei teste Sillig 1823 | eris Guyet ante 1656 a & b | foris, paratum, ita interpunxit Ald. 1502
15.13
hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
 
 
huc G : nunc R (at hunc R2) : hoc Peiper 1875 25 | pudenter ORm : prudenter G : al’ prudenter R2m2 : al’ pudenter G2
15.14
quod si te mala mens furorque uecors
 
 
 
15.15
in tantam impulerit, sceleste, culpam,
 
 
 
15.16
ut nostrum insidiis caput lacessas,
 
 
nostrorum OR | capud R, corr. R2
15.17
a tum te miserum malique fati!
 
 
a MS. 45 a. 1465 ca., Statius 1566 : ha OGR : ah R2 : at MS. 15 ante a. 1479 | al’ tum (i.e. tũ) R2m1G2 : tamen (i.e. tñ) OGR : non A. Guarinus ut uid. | te tum Statius 1566
15.18
quem attractis pedibus patente porta
 
 
quam dub. Passeratius 1608 | atractis O : atratis MS. 8 a. 1412, MS. 22 a. 1400-1425 : astrictis MS. 15 ante a. 1479, libri nonnulli teste Vossio 1684 in comm. : arcatis (si recte lego) nescio quis teste MS 119 a. 1530 : artatis Meleager 1618 19
15.19
percurrent raphanique mugilesque.
 
 
percurrent OG1R : percurent G : percurrunt Puteolanus 1473 : pertundent Maehly 1871 345 : percursent aut peruorrent Peiper 1875 25 : perrumpent aut peruellent Baehrens 1885 | carmen 40 huc iunxit Herrmann 1957 et 1957a 681
 
 
 
16.1
Pedicabo ego uos et irrumabo,
 
 
uersus 16.1 et 16.2-11 post 14b.3 transp. Froehlich 1849 239 | pedicabo MS. 78 a. 1423 : dedicabo OGR
16.2
Aureli pathice et cinaede Furi,
 
 
uersus 16.2 et 16.12-14 carmen integrum constituere censuit Froehlich 1849 239 | 16.2 patice OG | Arrumti (aut Arrunti) pathice et cinaede Sossi dub. Schmid 1974 240-1
16.3
qui me ex uersiculis meis putastis,
 
 
me R2mG2 : mi OGR | putatis Ald. 1515, prob. Meleager 1618 19
16.4
quod sunt molliculi, parum pudicum.
 
 
sint Ald. 1502 | moliculli G, corr. G2
16.5
nam castum esse decet pium poetam
 
 
16.6
ipsum, uersiculos nihil necesse est,
 
uersiculo codices nonnulli ad Plin. Epist. 4.14.5, dub. Schulze 1888 720 | reccesse O | post 16.6 unum uersum excidisse censuit et e.g. <at salsos lepidosque, pol, necesse est> suppleuit Pleitner 1876 27
16.7
qui tum denique habent salem ac leporem,
 
al’ tum R2mG2 : tamen OGR : tunc Plinius Epist. 4.14.5 | ac OGR : et Plinius loc. cit.
16.8
si sunt molliculi ac parum pudici
 
sunt Plinius Epist. 4.14.5, MSS. 83 a. 1465, 11 a. 1466, 105 ca. a. 1465-1470 : sint OGR | moliculli G, corr. G1 | ac OGR : et Plinius ibid.
16.9
et quod pruriat incitare possunt,
 
 
ut Froehlich 1849 239 | possint Puteolanus 1473
16.10
non dico pueris, sed his pilosis,
 
 
hiis pillosis O : hispidosis MS. 10a a. 1465, MS. 116 a. 1460-70 ca., MS. 37 a. 1472, MS. 15 ante a. 1479, Avancius Em. 1500 2r, prob. Agnesini 2009 : his ipilosis nescio quis s. XVI (Basilius Zanchi?) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae (Ald. III 20) : his pilossis Schmid 1974 241
16.11
qui duros nequeunt mouere lumbos.
 
 
 
16.12
uos quod milia multa basiorum
 
 
hosque O : uosque GR : al’ hos al’ quod R2 : uos qui MS. 84 a. 1450 ca., MS. 3 a. 1455, iterum coni. Pighi 1961 : uos quot MS. 52 a. 1467 : uos quei Rossbach 1854 ('quei in libris latet') : uos quom L. Mueller 1870 xvi | millia G
16.13
legistis, male me marem putatis?
 
 
putastis ed. 1472, MS. Palatinus papyraceus, MS. Laud. | post hunc uersum fragmentum carminis 14b inseruerunt Ald. 1502 (quod prob. Kokoszkiewicz 2007 609-12) et B. Guarinus (†1503) 1521, item Hermes 1888 8
16.14
pedicabo ego uos et irrumabo.
 
 
pedicabo MS. 78 a. 1423 : dedicabo OGR
 
 
 
17.1
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo
 
 
o culonia que MS. 3 a. 1455 ca., MS. 52 a. 1467 (o culoniaque iam MS. 84 a. 1450 ca., a culonia aut aculonia que MS 48 a. 1475ca) : oculo in aque (inaque O) OGR : O colonia quem Parthenius 1485 | ludere manus prima in marg. MS. 52 a. 1467, ed. Rom. 1479 ca., MS. Laud. : ledere OGR : loedere Scaliger 1577 21, Baehrens 1876 (cfr. 44.3 et 50.5) | ligneo 'In optimis membranis invenimus ... rectius omnino' ita probante Vossio 1684 : magno typothetae errore at memoriae lapsu Lachmann 1829 in contextu
17.2
et salire paratum habes, sed uereris inepta
 
 
en manus prima in MS 44 a. 1474 iam exarato, Ald. 1502
17.3
crura ponticuli assulis stantis in rediuiuis,
 
 
assulis Statius 1566 (axulis male Handio attrib. Schwabe 1866, acsulis male Handio et acsuleis male Schwabio attrib. Ellis 1867, axuleis Schwabe 1886, assuleis Friedrich 1908, axsuleis dub. Friedrich 1908 145) : ac sulcis OGR : sub his Ald. 1502 : sublicis Puccius 1502m : ac sub his A. Guarinus 1521, profecto iam alii antea : asculis Vossius 1684 : ac axulis Hand 1849 5 (acsulis male ut uid. Handio attrib. Ellis 1867, acsuleis Ellis 1867) : axiclis dub. Owen 1893 in comm. : aesculeis A. Palmer 1896 (cfr. ibid. 81-2) aut aesculis A. Palmer 1896 81 : arculeis Lafaye 1922 59 et 1922a : insulis Trappes-Lomax 2007 70 | stantis Vossius 1684, male Statio attribuit Ellis 1867 : tantis OGR : totus Ald. 1502 : tantus Statius 1566 : tactis Hand 1809 63 | in rediuiuis GR2 : īreduiuis O : in rediuinis R : irrediuiuis ed. 1472, MSS. Palatini : in recliuis Puteolanus 1481 : irrediuiuus Ald. 1502, 'V.C.' (= uetus codex) teste MS 120 s. XVI : irrecidiuus Heinsius (†1681) 1742 638 : irrecidiuis Gronouius : in recidiuis Nisbet 1978 96 | sublicis totus irrediuiuis Puccius 1502b 1502v 1502vi : adsulitantis, inrediuiuus Scaliger 1577 21 et 1577a : ac sulicas, totu' inrediuiuus I. Palmerius 1580 153 : assulis ... inrecidiui dub. Heinsius 1646-81
17.4
ne supinus eat cauaque in palude recumbat:
 
 
suppinus O | canaque O | pallude R, corr. R2
17.5
sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
 
 
si nescio quis damnante Livineio (†1599) 1621
17.6
in quo uel Salisubsili sacra suscipiantur,
 
 
uel salisubsili Lachmann 1829 (sali subsali salisubsali iam manus secunda in MS Diez. 37, iterum coni. Bergk 1854, qui sali subsali in Dieziano legerat : salisubsuli Ald. 1502, B. Guarinus (†1503) 1521 : -silis Statius 1566 : -sulis Hand 1849 7, Birt 1904 464) : uel sali subsili OG : uel sali subscili R : uel salii uel subsalii ed. 1472 : uel salississuli manus prima in MS 44 a. 1474 iam exarato : uel subsalii (in comm. subsalii 'deprauatum' esse indicans) Parthenius 1485 : uel saliaribus 'in codice quodam Virgiliano Domicii Calderini scriptum inuenimus in margine', et denuo coni. Christophorus Papallis teste Avancio 1495 3v : uel salientibus MS 120 s. XVI : uel Salii ipsulis Vossius 1684 : uel salii subsuli dub. Heinsius (†1681) 1742 638 : uel 'sali subsili!' dub. Birt 1926 117 : 'uel sali subsili!' dub. Birt 1926 119 : ludicra Sublici Pighi 1956 119 | suscipiantur Avancius 1495 3v, B. Guarinus (†1503) 1521, Statius 1566 : suscipiant OGR : supinant 'alii legunt ...' Parthenius 1485 in comm. : suscipiunto Ald. 1502 : succutiant Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi : suscipiuntor Muretus 1554 in contextu
17.7
munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
 
 
maximi om. G, add. G2
17.8
quendam municipem meum de tuo uolo ponte
 
 
quedam OGR, corr. R2 | tuum Trappes-Lomax 2007 71
17.9
ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
 
 
capudque R, corr. R2
17.10
uerum totius ut lacus putidaeque paludis
 
 
tocius OG, corr. G2 | ut OGR : ubi .A. teste MS 119 a. 1530 (sed ut pro ubi solum explicandi causa scripsit A. Guarinus 1521 in comm.) | putidaeque MS. 47 a. 1465 ca., MS. 52 a. 1467 : pudiceque OGR : punicaeque Heyse 1855 | paludis manus prima in MS. 122 a. 1460 ut uid. scribens, MS. 52 a. 1467 : paludes OGR2 : palludes R | uerum qua totius lacus putridaeque paludis Puccius 1502b 1502m 1502v (uerum qua totius tantum scripsit 1502vi)
17.11
liuidissima maximeque est profunda uorago.
 
 
 
17.12
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
 
 
insulsissimus R2mG2 : insulsi simus O : insuliissimus GR (nisi forte –lisissimus R)
17.13
bimuli tremula patris dormientis in ulna.
 
 
himuli O | matris Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi
17.14
cui cum sit uiridissimo nupta flore puella,
 
 
cui cum Politianus 1472-1494, Avancius 1495 3v, B. Guarinus (†1503) 1521 (quoi quum Scaliger 1577a) : cui (quoi MS. 52 a. 1467) iocum OGR | cui sit iocus damn. Avancius 1495 3v | cui iocus uiridissimo nupta flore puella <est> Hand 1809 64
17.15
et puella tenellulo delicatior haedo,
 
 
et MS. 84 a. 1450 ca., MS. 3 a. 1455 ca. : ut OGR : sit aut sed Heinsius (†1681) 1742 637 (set Heinsius teste Ellis 1867) : ah Doering 1788 in app. : est dub. Lachmann 1829 | delicacior O | edo OGR, aedo Lachmann (†1851) 1861 in contextu
17.16
adseruanda nigerrimis diligentius uuis,
 
 
adseruanda R, ass- corr. R2 | nigerimis diligēcior O : nigellulis diligentius MSS. nonnulli ut uid., probante Spengel 1827 12
17.17
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
 
 
uni OGR : al’ uim R2
17.18
nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus
 
 
se ed. 1472 : me OGR | alnus R2mG2 : aluus OGR
17.19
in fossa Liguri iacet suppernata securi,
 
liguris MS. 47 a. 1465 ca., Ald. 1502, iterum coni. ut uid. Landor 1842 349 : Ligeris Muretus 1554 in contextu, iterum coni. ut uid. Landor 1842 349 | suppernata Avancius 1495 3r etiam hanc lectionem Politiano attribuere uidetur et idem Em. 1500 2v clare attribuit, Politiano attribuit etiam Puccius 1502vi, cfr. Fest. p. 396 Lindsay, at subpernata scribendum esse censuit Landor 1842 348, quod scripserat iam Vossius 1684 in contextu : superata OGR : expernata Politianus, Miscellanea cap. 73 et item ap. Avancium 1495 3r : separata ed. 1472, MS. Taurinensis, Marullus in epigrammate aduersus Politianum conscripto : externata Politiano attribuit Turnebus 1565 302v : seu parata MS. Laudensis : superne icta Doering 1834 in comm.
17.20
tantundem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam,
 
 
senciens O | quam si nulla sit OGR : quasi nulla sit MS. 45 a. 1465 ca., Avancius 1495 3v : ulla sit quasi Ald. 1502
17.21
talis iste merus stupor nil uidet, nihil audit;
 
 
merus Lipsius teste Dousa filio 1592 148, dub. Passeratius 1608, iterum coni. Smyth 1940 39 : meus OGR | nil … nihil manus prima in MS. 52 a. 1467 conscripto : nichil ... nichil OGR : nil … nil MS. 1 a. 1451, MS. 52 a. 1467 : nihil ... nil MS. 40 a. 1453
17.22
ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
 
 
17.22 del. Trappes-Lomax 2007 71-2 | quis Ald. 1502 : quid Froehlich 1849 239 | is se quis aut is se qui Heinsius (†1681) 1742 638
17.23
nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum,
 
 
nunc uolo uolo O : nunc cum uolo GR, al’ hunc eum R2 : hunc enim uolo MS. 3 a. 1455 ca. : nunc eum uolo MS. 4 a. 1463, Ald. 1502 : hunc ego uolo Ald. 1515 : hunc <te> ego uolo MS 120 s. XVI, Latini (†1593) 1677 : hunc meum uolo Froehlich 1849 239 (cfr. 17.8 et 17.22) : hunc eccum uolo Hand 1849 8 : hunc uelis uolo A. Palmer 1896 | nunc eum uolo me de tuo MS. 52 a. 1467, unde nunc eum uolo me e tuo Scaliger 1600 23
17.24
si pote stolidum repente excitare ueternum,
 
 
pote stolidum Victorius 1521 et 1553 193, 'in excerptibus Minturini' teste Lachmann 1829 (stolidum iam Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi) : potest olidum OGR : pote stolidis Avancius 1535 | repens Santenius 1825 367 | potest repente olidum damn. Avancius 1495 3v : potest olidum repente Avancius 1495 3v | potest olidum repente ec fetore Baehrens 1885 | excitare MSS. 46 et 122 a. 1460, manus recentior in codice MS. 31 a. 1457 conscripto : exitare OGR
17.25
et supinum animum in graui derelinquere caeno,
 
 
et OGR : aut Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi | delinquere GR
17.26
ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
 
 
tenax Santenius 1825 367 | mulla GR
 
 
 
21.1
Aureli, pater esuritionum,
 
 
ante hunc uersum <O qui pessimus es mali sodalis> inseruit Westphal 1867 212 | Arrumti Schmid 1974 242-4 | esuritionum MS. 46 a. 1460 : exuricionum OG : exuritionum R : essuritionum Bergk 1854 | Furei, praecipua esuritionum Baehrens 1885
21.2
non harum modo, sed quot aut fuerunt,
 
 
21.2-3 del. Knoche 1936 | 21.2 horum Froehlich 1849 239 | fuere Schmid 1974 245
21.3
aut sunt, aut aliis erunt in annis:
 
 
aut sunt aut OGR : aut posthac Hand 1809 71, Kleyn : ante aut post Froehlich 1849 240 : antehac aut antea Lee 1990
21.4
pedicare cupis meos amores,
 
 
pedicare MS. 84 a. 1450 ca., MS. 3 a. 1455 ca. : dedicare OGR
21.5
nec clam: nam simul es, iocaris una,
 
 
nam om. G, add. G2 | es, iocaris Fruterius (†1566) 1584 129 et 1605 374, esiocaris iam MS. Diez. 37 primo : exiocaris OGR : et iocaris Ald. 1502 | una et Statius 1566
21.6
haerens ad latus omnia experiris.
 
 
haeres MSS nonnulli ut uid., Muretus 1554 in contextu, prob. Trappes-Lomax 2007 74 | experiris ed. Rom. 1479 ca. : experibis OR : experibus Gm : al’ bis m1G2 : experirus Friedrich 1908
21.7
frustra: nam insidias mihi instruentem
 
 
instruentem OGR : struentem Puccius 1502v 1502vi, iterum coni. ut uid. Bergk 1862 et Ribbeck 1862 378
21.8
tangam te prior irrumatione.
 
 
prius MS 10a a. 1465, MS. 15 ante a. 1479 | irrumatione MSS. 46 et 122 a. 1460 : irruminatione OGR
21.9
atque id si faceres satur, tacerem;
 
 
atquei aut at quei Baehrens 1885 | id si MS. 84 a. 1450 ca., MS. 3 a. 1455 ca., iterum coni. ut uid. Statius 1566 : ipsi OGR : si id Ald. 1502 | atque ipsi facerem MS. 15 ante a. 1479 : atqui si faceres Parthenius 1485, iterum coni. ut uid. Huschke 1826 46, Wiman 1963 29, se iterum coniecisse testatus est Ellis 1904, at uide Ellis 1867 : at quae si faceres ed. 1472 : at haec si faceres Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi, nescio quis s. XVI (B. Zanchi?) in Ald. 1502 Bibl. Vaticanae (Ald. III 20) : atqui, ipse id faceres Hand 1809 73 : atquei aut at quei si faceres Baehrens 1885
21.10
nunc ipsum id doleo, quod esurire
 
 
esurire O1 : esuriere O : exurire GR : essurire Bergk 1854
21.11
a te mi puer et sitire discet.
 
 
me me OGR : nemeus ed. 1472, nae neus Calphurnius, nae meus Victorius 1521, e libro ueteri Passeratius 1608, Nemeus Passeratio attrib. Giri 1894 100 : meus iam Puteolanus 1473, 'in quibusdam libris legitur' teste Vossio 1684 : ue meus Faernus (†1561) 1566, iterum coni. ut uid. Umpfenbach 1860 22 : me meus Statius 1566 : ah me me (quod scr. Scaliger 1577a) aut ue me me Scaliger 1577 24 : meus mi (mei dub. Schwabe 1866 in app., falso Scaligero attr. nescio quis) dub. Meleager 1618 20 : heu meus Heinsius 1646-81 : una meus Heinsius (†1681) 1742 638 : meus me Vossius 1684 : ah! meus Vulpius 1737 : meusmet Corradinus de Allio 1738 : a te mox aut mox tecum Doering 1788 in app. : ieiunus Huschke 1826 46 et 371: mellitus Hand 1809 75, iterum coni. ut uid. Wiman 1963 29 : a temet Froehlich 1849 240 : meusmet Bergk 1854 : mi meus Rossbach 1854 : pessime Koch 1864 315 : tenellus Baehrens 1876, retraxit Baehrens 1885 : a te mei Munro 1878 50 (etiam a te mi coni. Munro teste Postgate 1893a) : indigne aut intente dub. Riese 1884 in comm. : hic meus Giri 1894 101 : uementer dub. A. Palmer 1896 in app. : uae meme dub. Friedrich 1908 150 : immerens Agar 1925 277 : uae me! mi Lenchantin de Gubernatis 1928 : amoene Herrmann 1957 et 1957a 681 : me minus aut nummorum Oksala 1965 29-30 : quem doces Newman 1990 176 : iam iam mi Trappes-Lomax 2007 74 : insane McKie 2009 26 : iam meus dub. Kiss 2011 261 | iam puer meus dub. Kiss 2011 261
21.12
quare desine, dum licet pudico,
 
 
desine MS. 52 a. 1467 : desinat OGR
21.13
ne finem facias, sed irrumatus.
 
 
21.13 del. Trappes-Lomax 2007 74-5 | facias sed OGR : facesis, nisi dub. Heinsius 1646-81 | ne ed. 1472 : nec OGR : nei Baehrens 1876 | facias finem O, transp. O1 | sed OGR : nisi MS 120 s. XVI : sat dub. Statius 1566 : et Heinsius (†1681) 1646-81 et 1742 638 | irrumatus MS. 122 a. 1460 : irruminatus sum OGR : irrumatus sum MS. 46 a. 1460 et profecto alii | nec finem facies, nisi irrumatus A. Guarinus 1521 : ne finem faciam, sed irrumans te Baehrens 1885
 
 
 
22.1
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
 
Fufenus dub. Muretus 1554, Fuffenus damn. Marcilius 1604 7 : suffenas male ut uid. Statio attribuit nescio quis | ille Ramler 1793
22.2
homo est uenustus et dicax et urbanus,
 
 
 
22.3
idemque longe plurimos facit uersus:
 
 
idemque OGR : itemque m : al' idem(que) m1 : al’ itemque G2 | uersuum aut uersui G, corr. G1
22.4
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
 
 
ille G, corr. G1 | millia G | aut decem OGR : ad decem Baehrens 1876
22.5
perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
 
 
praescripta Marcilius 1604 7 | sic MS. 84 a. 1450 ca., MS. 3 a. 1455 ca. : sit OGRm : fit G2 | sicut Puteolanus 1473 | palipsesto ed. 1472, palimpsesto Puteolanus 1473 (-on Marcilius 1604 7 litteris Graecis, Lachmann 1829 Latinis, -um Heinsius (†1681) 1742 638, -os Baehrens 1876) : palmisepto (inp- O) OGR : palinxesto Calphurnius 1481 : palinxysto Ald. 1502
22.6
relata: cartae regiae nouae libri,
 
 
22.6-8 del. Trappes-Lomax 2007 77 | 22.6 relata OGR : releta Heinsius (†1681) 1742 638 : notata Froehlich 1849 240 : relicta Heyse 1855 : artata Munro 1878 51 : celata Birt 1882 69 | carte OR2mG2 : certe aut curte G : curte R | noui libri Puteolanus 1473 (nouei libri Lachmann 1829) : noue libri OGR : nouem libri MS. 78 a. 1423 : nouae bibli Nisbet 1978 96
22.7
noui umbilici, lora rubra, membranae,
 
 
lora OGR : coria Birt 1882 69 : lana Baehrens 1885 | membrane OGR : membrana Avancius Em. 1500 2r | post membranae fortiter (puncto) interpunxit Munro 1878 50-53 : leuiter interpungendum esse arguit Benoist 1879a | noui umbilici <et> lora, rubra membrana Postgate 1888 231
22.8
derecta plumbo et pumice omnia aequata.
 
 
derecta Statius 1566 (directa iam MS. 116 a. 1465 ca. ut uid., Salmasius 1629 917c, 'emendo directa' ita Palladius 1496) : detecta OG : detetta R (-cta R2) : desecta 'exemplar Mediolanense' probante Vossio 1684 in comm., Puteolanus 1473 : delecta aut electa dub. Hermes 1889 9 | post aequata non interpungendum esse arguit Munro 1878 52-5
22.9
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
 
 
quum Scaliger 1577a | legas tu OGR : legit tum A. Guarinus 1521 : legas, tum Puteolanus 1473, nescio an suo Marte Vulpius 1737 : legis, tum Froehlich 1849 240
22.10
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
 
 
unus OGR : imus Umpfenbach 1860 35-36 : imo Pleitner 1876 107 | capri mulgus O
22.11
rursus uidetur, tantum abhorret ac mutat.
 
 
abhoret O : aberrat dub. Ellis 1889 | ac mutat OGR, quod coni. ut uid. Fruterius (†1566) 1584 129-130 et 1605a 401 : ac nutat Avancius 1495 3r : a cultu Puccius 1502b 1502m 1502oa 1502ob 1502v 1502vi, Latini (†1593) 1677 : a se ipso Pleitner 1876 107
22.12
hoc quid putamus esse? qui modo scurra
 
 
quid OGR : qui Ald. 1502 | putamus Fordyce 1973 412 : putemus OGR
22.13
aut si quid hac re scitius uidebatur,
 
 
ac re O : aure dub. Ellis 1889 | scitius L. Mueller 1870 xvi : tristius (retr- O) OGR : suauius Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi : tritius nescio an iam MS. 49 a. 1460 ca., at certe Pontanus (†1503) 1566 ('Pontanus aliique' teste Statio 1566), nescio quis teste MS 119 a. 1530, ed. Iuntina anni 1503, prob. Putnam 1968 : salsius MS 120 s. XVI : tersius MS 120 s. XVI, Munro 1874 305, Peiper 1875 25, Baehrens 1876 : strictius Ellis 1878 : argutius Gigli 1880 120-21 : cultius dub. Ellis 1889 : crispius dub. Ellis 1904 : scitius est Fordyce 1961 : lautius Seva 1989 : scitiust Trappes-Lomax 2007 77 | hoc retritius Scaliger 1577 18 : hoc uenustius Schrader ante 1784 65v et 81r, iterum coni. ut uid. Riese 1884 et Birt 1904 464 : asse tritius Pleitner 1876 107 : est uenustius Traube 1883 4-6, quod maluit Giri 1894 108 : est acutius Baehrens 1885 : est argutius Novák 1886 338 : appetitius Birt 1901
22.14
idem inficeto est inficetior rure,
 
 
inficeto Puccius 1502m 1502vi : infaceto O : in faceto GR | inficetior Puccius 1502m 1502vi, infacetior manus prima in MS. 52 a. 1467 conscripto (et facetior primo ipse) : infaceto (bis) O : in faceto GR
22.15
simul poemata attigit, neque idem umquam
 
 
neque GR : uel neque nec O | unquam G
22.16
aeque est beatus ac poema cum scribit,
 
 
ac MS. 78 a. 1423 : ha OGR
22.17
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
 
 
tamquam OGR, corr. R2
22.18
nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam,
 
nil mirum N. Heinsius ap. Lachmann 1829 | id Birt 1894 xviii : item Herrmann 1957 | neque GR : nec O, Hieremias de Montagnone
22.19
quem non in aliqua re uidere Suffenum
 
in una re dub. Avancius 1495 3r : in ulla re Hand 1809 81
22.20
possis. suus cuique attributus est error;
 
quoique Scaliger 1577a
22.21
sed non uidemus, manticae quod in tergo est.
 
set R, corr. R2 | uidentur Porphyrio ad Hor. Serm. 2.3.299 : 'legitne Porphyrion uidetur?' ita Ellis 1904 | quid Ald. 1502
 
 
 
23.1
Furi, cui neque seruos est neque arca
 
 
furei O | quoi Scaliger 1577a | seruos est dub. Statius 1566 : seruo est OG : est seruo R (est exp. R2) : al’ seruus est R2 : al’ seruus m2G2 | archa OG
23.2
nec cimex neque araneus neque ignis,
 
 
neque [] R2mG2 : al' neque O ita in contextu : animal neque GR | nege ignis G, corr. G2 | nec ... nec ... nec Muretus 1554 in contextu
23.3
uerum est et pater et nouerca, quorum
 
 
 
23.4
dentes uel silicem comesse possunt:
 
 
 
23.5
est pulcre tibi cum tuo parente
 
 
 
23.6
et cum coniuge lignea parentis.
 
 
 
23.7
nec mirum: bene nam ualetis omnes,
 
 
ne ORm : nec G : al’ nec R2m2 : ni G2 et MS. 78 a. 1423 : nil dub. Heinsius 1646-81 : nei Petit & Vergés 1928 | nimirum MS. 31 a. 1457, MS. 49 a. 1460 ca.
23.8
pulcre concoquitis, nihil timetis,
 
 
conquoquitis Schulze 1909 268
23.9
non incendia, non graues ruinas,
 
 
graueis Ald. 1502 | ruinas G : minas OR
23.10
non furta impia, non dolos ueneni,
 
 
furta Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi, iterum coni. ut uid. Haupt 1837 11 : facta OGR : fata G3, iterum coniecerunt ut uid. Macnaghten & Ramsay 1899 | improba Puccius 1502b 1502m 1502v 1502vi | dolos ueneni OGR : dolosa serui aut dolosa uernae Froehlich 1849 240
23.11
non casus alios periculorum.
 
 
post hunc uersum alterum excidisse censuit et exempli gratia <uidisti, ut puto, nec uidebis unquam> suppleuit Hermes 1889 8
23.12
atqui corpora sicciora cornu
 
 
at qui MS. 122 a. 1460, atqui ed. 1472 : aut qui OGR: ut qui Puccius 1502b 1502oa 1502ob 1502v 1502vi, Statius 1566 : uos qui dub. Doering 1834 : quin et Hermes 1889 8
23.13
aut siquid magis aridum est habetis
 
 
aut OGR : et Ferrari ca. 1530-1586 a & b | aridum magis OGR, transp. ed. 1472
23.14
sole et frigore et esuritione.
 
 
esuricione O : essuritione Bergk 1854
23.15
quare non tibi sit bene ac beate?
 
 
sit O : si GR
23.16
a te sudor abest, abest saliua
 
 
abest 1° om. O, abesit GR, corr. R2 | saluia OR : saliua GR2
23.17
mucusque et mala pituita nasi.
 
 
mucusque MS. 28 a. 1460-70, muccusque MSS. 45 et 75 a. 1465 ca., mucus que MSS. 46 et 122 a. 1460, muccus que MS. 128 a. 1460 ca., MS. 118 a. 1465 ca., MS. 116 a. 1465 ca. ut uid. : muctusue O : muccusue GR | pictuita G, corr. G1 | mucusque et pituita larga nasi Bernardus Pisanus 1522, nescio quis teste MS 119 a. 1530, nescio quis (B. Zanchi?) in Ald. 1502 Bibl. Vat. (Ald. III 20) : muccusque: est pituita nulla nasi Avancius 1535
23.18
hanc ad munditiem adde mundiorem,
 
 
mundiciem OG
23.19
quod culus tibi purior salillo est,
 
 
quod culus m : quod cuius OGR : al’ quod culus R2 : al’ cuius m1G2 | sal illo OGR, corr. G3 : salino Avancius 1535, iterum coni. ut uid. Guyet ante 1656 a & b
23.20
nec toto decies cacas in anno,
 
 
 
23.21
atque id durius est faba et lupillis,
 
 
lupillis Gulielmius 1583 : lapillis OGR : lupinis Hotomanus 1585
23.22
quod tu si manibus teras fricesque,
 
 
fricesque OGR : friesque Baehrens 1885
23.23
non umquam digitum inquinare posses.
 
 
posses OGR : possis MS. 46 a. 1460 : posseis Baehrens 1874 25-26
23.24
haec tu commoda tam beata, Furi,
 
 
tu MS. 122 a. 1460 : tua OGR | comoda O
23.25
noli spernere nec putare parui
 
 
 
23.26
et sestertia quae soles precari
 
 
sesterciaque O : sextercia que GR | sestertia, quae soles, precari ita distinxit Statius 1566
23.27
centum desine: nam sat es beatus.
 
 
sat es beatus Calphurnius 1481 : satis beatus OGR : sat is beatus dub. Passeratius 1608 : satis beatu’s Bergk 1854 | centum desine iam satis beatus Heyse 1855, quod suo Marte iterum coni. Giri 1894 110 : centum desine: nam es satis beatus maluit Giri 1894 110
 
 
 
24.1
O qui flosculus es Iuuentiorum,
 
 
es MS. 122 a. 1460 : est OGR | iuuentiorum OGR : iuuenculorum Avancius 1495 2v, Bernardus Pisanus 1522 : iuuentilorum Puccius 1502v 1502vi, Ald. 1515
24.2
non horum modo, sed quot aut fuerunt,
 
 
quot MS. 78 a. 1423 : quod OGR
24.3
aut posthac aliis erunt in annis,
 
 
 
24.4
mallem diuitias Midae dedisses
 
 
delitias Ald. 1502 | Midae dedisses Vossius 1684 : mi dededisses O : mi dedisses GR : mihi dedisses Ald. 1502, 'in manuscriptis omnibus' legit Statius 1566 : dedisses isti male Vossio attribuit Ramler 1793 : uti dedisses dub. Lachmann 1829 | 24.4-5 mallem diuitias mihi dedisses, / mallem diuitias isti dedisses, / cui dub. Gurlitt 1787 104
24.5
isti, cui neque seruos est neque arca,
 
 
hunc uersum post sequentem transp. Heinsius (†1681) 1646-81 et 1742 639 | <quam> isti Ald. 1502 : isto Heinsius (†1681) 1646-81 et 1742 639 | qui OGR, def. ut uid. Munro 1872a : al’ cui R2m1G2 (quoi MS. 52 a. 1467, Heinsius 1646-81) | neque (1°) G : nec OR : al’ neque R2m1 : al’ nec G2 | seruos Friedrich 1908 : seruus OGR | neque () OG et supra scr. al’ R2 : nec R | arca O : archa GR
24.6
quam sic te sineres ab illo amari.
 
 
24.6 deleuit Gurlitt 1787 104 | isto Parthenius 1485
24.7
qui? non est homo bellus?' inquies. est,
 
 
qui GR : quid O, def. Giri 1894 110-111 : hui Meleager 1618 21 | cui nil est Ald. 1502 : qui sic? nonne aut quid? nonne est Heinsius 1646-81 | cui non est. homo bellus, inquies, est Statius 1566
24.8
sed bello huic neque seruos est neque arca.
 
 
sed bello huic OGR | seruos Friedrich 1908 in contextu : seruus OGR | archa OG
24.9
hoc tu quam lubet abice eleuaque:
 
 
hec G, haec Avancius Em. 1500 2r | quam OGR : al’ qua R2 | abice OGR : abiice manus prima in MS. Datano, MS. 38 a. 1465 ca. : obice damn. Avancius 1495 2v
24.10
nec seruom tamen ille habet, neque arcam.
 
 
seruom Friedrich 1908 in contextu : seruum OGR | archam OGR
 
 
 
25.1
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
 
 
thalle MS. 44 a. 1474, Calphurnius 1481 : talle OGR : Tulle 'V.C.', i.e. uetus codex teste MS 120 s. XVI : Galle Herrmann 1957 et 1957a 680
25.2
uel anseris medullula uel imula oricilla
 
 
medullula O, Puteolanus 1473, iterum coni. ut uid. Statius 1566 : medulla GR | imulla O : hy nulaque Avancius 1495 3v : inula Ald. 1502 : uluulaque Avancius 1535 | oricilla Scaliger 1577 25 et 1577a iterum coni. ut uid. Ellis 1867 (auricilla scripsit Lachmann 1829, at male Scaligero attribuit Ellis 1867) : moricula OGR : al’ moricilla R2 : mollicella Ald. 1502 : merilla 'alii ... legendum putant' teste A. Guarino 1521 | uel imula oricilla ] uel hinula tenella A. Guarinus 1521 : uel inula amaricilla Statius 1566 : inulaue mulicella MS 120 s. XVI
25.3
uel pene languido senis situque araneoso,
 
 
āracoroso O : arancoroso GRm : al’ araneoso R2m1G2
25.4
idemque, Thalle, turbida rapacior procella
 
 
thalle MS. 44 a. 1474, Thalle Parthenius 1485 : tale O : talle GR : Galle Herrmann 1957 et 1957a 680 | post hunc uersum lacunam indicauit et exempli gratia <quae primulo diluculo uias repente uerrit> suppleuit Pighi 1956 120-1
25.5
†cum diua mulier aries ostendit oscitantes†
 
25.5 del. Doering 1788 in comm. ('fortasse pannus assutus scioli cujusdam est' hic uersus), Hand 1809 34-36, suspicatus est Schwenck 1857 | cum (quom Sillig 1821) diua OGR : cum dira B. Guarinus (†1503) 1521 : quum (cum Vulpius 1710) de uia Scaliger 1577 20 et 1577a : cum (quum Vossius 1684 in contextu) cliuias Heinsius (†1681) 1742 639, Vossius 1684 : cum deuias (deuia Froehlich 1849 241) Heinsius (†1681) 1742 640 : cum luna Heyse 1855 : lasciua Fröhner 1858 149 : conuiua cum Boehme 1862 20 : conclaue Munro 1874 306 : cum dona Pleitner 1876 108 : cum dina Heyse (†1884) 1889 : simul A. Palmer, nescio ubi : cum Murcia Postgate : cum cena Hermes 1888 10 : cum laeua Ellis 1904 : cum Dauos Slater 1913 126 : cum cella Agar 1925 175 : cum diues O. Skutsch 1974 : Lauerna cum Eden 1994 : quom lychnus dub. Trappes-Lomax 2007 81 | mlŕaries O, mlŕ aries O1 : mulier alies G : mulier alios G, aries suprascripsit G1 : al' aries ul' ante aries superscriptum add. G2 : mulier aues R : al’ aries ul. alios R2 : mulier aries m : al' aues al' alios m1 : mulier arios manus prima in margine MS. 3, fere a. 1450-60 scribens : Maliae naues 'exemplar, quod olim fuit Palatinae Bibliothecae' teste Vossio 1684 in comm. : mulier auos Petreius e codice uetusto teste Lachmann 1829 : mater ales (sic, typothetae errore, nisi fallor) Sabellicus 1490-93 10r : mater alites fere id in codice suo scriptum fuisse suspicatus est Avancius 1495 3v : maris hiems aues (quod et in Petrei codice legebatur) aut mulier laconas B. Guarinus (†1503) 1521 : maris hiems aquas nescio quis (B. Zanchi?) in Ald. 1502 Bibl. Vat. (Ald. III 20) : mulier alites Vulpius 1710 et profecto iam antea: Malea aues Heinsius (†1681) 1742 639, Vossius 1684 in contextu : Malia aues Vossius 1684 in comm. : mare alites Heinsius (†1681) 1742 640 : munerarios Lachmann 1829 : mulierarios Haupt 1853 : mulier uiros Froehlich 1849 241 : mari trabes Clumper 1850 147, ... trabes dub. Cornish 1913 : mala per alites Schwenck 1857 : mulier ut nates Froehner 1858 149 : mulicurios Clayton : maris hiems scaphas Pohl 1860 39 : mero grauis <se> Boehme 1862 20 : muttiens aues Bergk 1864 : muta gauias dub. Ellis 1867 : com uicarios Munro 1874 306 : uinulenties Baehrens 1876 : mi aut iam uicarios aut Murcia atrieis Munro 1878 63 : balnearios Riese 1884, iterum coni. ut uid. Verdière 1955-56 97 : milies aues Heyse (†1884) 1889 : mater horias Mowat 1885 252 : maior ebrios Hermes 1888 10 : nauitas hiemps Owen 1890 312, retraxit Owen 1893 in comm. : miluorum aues A. Palmer 1890a : naufragos hiemps Owen 1893 : Lauerna uernulas A. Palmer, nescio ubi : atriarios Postgate : manulearios Phillimore : militarios Fleischer 1898 4 : Melias aues Fleischer 1898 7 : numularios Slater 1905 : ostiarios Slater 1913 126, iterum coni. Eden 1994 et dub. Trappes-Lomax 2007 81 : ... trabes Cornish 1904 : milue, areis Richmond 1919 135